|
Haec testimonia animae quanto vera tanto
simplicia, quanto simplicia tanto vulgaria, quanto vulgaria tanto communia,
quanto communia tanto naturalia, quanto naturalia tanto divina. Non puto cuiquam
frivola et ridicula videri posse, si recogitet naturae maiestatem, ex qua
censetur auctoritas animae. Quantum dederis magistrae, tantum adiudicabis
discipulae. Magistra natura, anima discipula est. Quicquid aut illa edocuit aut
ista perdidicit, a deo traditum est, magistro scilicet ipsius magistrae. Quid
anima possit de principali institutore praesumere, in te est aestimare de ea
quae in te est. Senti illam quae ut sentias efficit. Recogita in praesagiis vatem,
in ominibus augurem, in eventibus prospicem. Mirum, si a deo data novit homini divinare? Tam mirum, si eum, a quo
data est, novit? Etiam circumventa ab adversario meminit sui auctoris et bonitatis et
decreti eius et exitus sui et adversarii ipsius. Sic mirum, si a deo data eadem
canit quae deus suis dedit nosse? Sed qui eiusmodi eruptiones animae non
putavit doctrinam esse naturae et congenitae et ingenitae conscientiae tacita
commissa, dicet potius diventilatis in vulgus opinionibus publicatarum
litterarum usum iam et quasi vitium corroboratum taliter sermocinandi. Certe
prior animas quam littera, et prior sermo quam liber, et prior sensu quam
stilus et prior homo ipse quam philosophus et poeta. Numquid ergo credendum est
ante litteraturam et divulgationem eius mutos ab huiusmodi pronuntiationibus
homines vixisse? Nemo deum et bonitatem eius, nemo mortem, nemo inferos
loquebatur? Mendicabat sermo, opinor, immo nec ullus esse poterat, cessantibus
etiam tunc, sine quibus etiam hodie beatior et locupletior et prudentior non
potest, si ea, quae tam facilia, tam assidua, tam proxima hodie sunt, in ipsis
quodammodo labiis parta, retro non fuerunt, antequam litterae in saeculo
germinassent, antequam Mercurius, opinor, natus fuisset. Et unde, oro, ipsis
litteris contigit nosse et in usum loquelae disseminare quae nulla umquam mens
conceperat aut lingua protulerat aut auris exceperat? At enim cum divinae
scripturae quae penes nos vel Iudaeos sunt, in quorum oleastro insiti sumus,
multo saecularibus litteris vel modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco
suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam, et si haec eloquia de litteris
usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris, quia potiora
sunt ad instruendam animam priora quam posteriora, quae et ipsa a prioribus
instrui sustinebant, cum, etsi de vestris instructam concedamus, ad originem
tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit quodcumque de
nostris sumsisse et tradidisse contigit vobis. Quod cum ita sit, non multum
refert, a deo formata sit animae conscientia an a litteris dei. Quid igitur
vis, homo, de humanis sententiis litterarum tuarum exisse haec in usus communis
callositatem?
|