|
Crede itaque
tuis et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de animae ipsius
arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidem sororem observes
veritatis. Si de tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et
naturae et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credis. Illa certe est
quam tanti facis, quantum illa te facit, cuius es totus, quae tibi omnia est,
sine qua nec vivere potes nec mori, propter quam deos neglegis. Cum enim times
fieri Christianus, eam conveni. Cur cum alium colat, deum nominat? Cur cum maledicendo spiritus denotat, daemonia
pronuntiat? Cur ad caelum contestatur et ad terram detestatur? Cur alibi
servit, alibi vindicem convenit? Quid de mortuis iudicat? Quae verba habet
Christianorum quos nec auditos visosque vult? Cur aut nobis dedit ea verba aut
accepit a nobis? Cur aut docuit aut didicit? Suspectam habe convenientiam
praedicationis in tanta disconvenientia conversationis. Vanus es, si huic
linguae soli aut Graecae quae propinquae inter se habentur, reputabis eiusmodi,
ut neges naturae universitatem. Non
Latinis nec Argivis solis anima de caelo cadit. Omnium gentium unus homo,
varium nomen est, una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus, propria
cuique genti loquela, sed loquelae materia communis. Deus ubique et bonitas dei
ubique, daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii divini invocatio
ubique et conscientia mortis ubique et testimonium ubique. Omnis anima suo iure
proclamat quae nobis nec mutire conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et
testis est, in tantum et rea erroris in quantum et testis veritatis, et stabit
ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. Deum praedicabas et non
requirebas, daemonia abominabaris et illa adorabas, iudicium dei appellabas nec
esse credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecavebas, Christianum
nomen sapiebas et persequebaris.
|