| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Quintus Septimius Florens Tertullianus De testimonio animae IntraText CT - Text |
|
|
|
I.Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei revincantur. Nonnulli quidem, quibus de pristina litteratura et curiositatis labor et memoriae tenor perseveravit, ad eum modum opuscula penes nos condiderunt commemorantes et contestificantes in singula rationem et originem et traditionem et sententiarum argumenta, per quae recognosci possit nihil nos aut novum aut portentosum suscepisse, de quo non etiam communes et publicae litterae ad suffragium nobis patrocinentur, si quid aut erroris eiecimus aut aequitatis admisimus. Sed suis quidem magistris alias probatissimis [atque lectissimis] fidem inclinavit humana de incredulitate duritia, sicubi in argumenta Christianae defensionis impingunt. Tunc vani poetae, cum deos humanis passionibus et fabulis designant, tunc philosophi duri, cum veritatis fores pulsant. Hactenus sapiens et prudens habebitur, qui prope Christianum pronuntiaverit, cum, si quid prudentiae aut sapientiae affectaverit seu caerimonias despuens seu saeculum revincens, pro Christiano denotetur. Iam igitur nihil nobis erit cum litteris et doctrina perversae felicitatis, cum in falso eis creditur quam in vero. Viderint si qui de unico et solo deo pronuntiaverunt. Immo nihil omnino relatum sit, quod agnoscat Christianus, ne exprobrare possit. Nam et quod relatum est, neque omnes sciunt neque qui sciunt, constare confidunt. Tanto abest, ut nostris litteris annuant homines, ad quas nemo venit nisi iam Christianus. Novum testimonium advoco immo omni litteratura notius, omni doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine maius, id est totum quod est hominis. Consiste in medio, anima, seu divina et aeterna res es secundum plures philosophos, eo magis non mentieris: seu minime divina quoniam quidem mortalis ut Epicuro soli videtur, eo magis mentiri non debebis, seu de coelo exciperis, seu de terra conciperis, seu numeris seu atomis concinnaris, seu cum corpore incipis, seu post corpus induceris, undeunde et quoquo modo hominem facis animal rationale, sensus et scientiae capacissimum. Sed non eam te advoco, quae scholis formata, bybliothecis exercitata, academiis et porticibus atticis pasta sapientiam ructas. Te simplicem et rudem et impolitam et idioticam compello qualem te habent qui te solam habent, illam ipsam de compito, de trivio, de textrino totam. Imperitia tua mihi opus est, quoniam aliquantulae peritiae tuae nemo credit. Ea expostulo quae tecum homini infers, quae ex temetipsa aut ex quocumque auctore tuo sentire didicisti. Non es, quod sciam, Christiana. Fieri enim, non nasci solet Christiana. Tamen nunc a te testimonium flagitant Christiani, ab extranea adversus tuos, ut vel tibi erubescant, quod nos ob ea oderint et inrideant, quae te nunc consciam detinent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |