Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De testimonio animae

IntraText CT - Text

  • VI.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI.

Crede itaque tuis et de commentariis nostris tanto magis crede divinis, sed de animae ipsius arbitrio perinde crede naturae. Elige quam ex his fidem sororem observes veritatis. Si de tuis litteris dubitas, neque deus neque natura mentitur. Ut et naturae et deo credas, crede animae, ita fiet ut et tibi credis. Illa certe est quam tanti facis, quantum illa te facit, cuius es totus, quae tibi omnia est, sine qua nec vivere potes nec mori, propter quam deos neglegis. Cum enim times fieri Christianus, eam conveni. Cur cum alium colat, deum nominat? Cur cum maledicendo spiritus denotat, daemonia pronuntiat? Cur ad caelum contestatur et ad terram detestatur? Cur alibi servit, alibi vindicem convenit? Quid de mortuis iudicat? Quae verba habet Christianorum quos nec auditos visosque vult? Cur aut nobis dedit ea verba aut accepit a nobis? Cur aut docuit aut didicit? Suspectam habe convenientiam praedicationis in tanta disconvenientia conversationis. Vanus es, si huic linguae soli aut Graecae quae propinquae inter se habentur, reputabis eiusmodi, ut neges naturae universitatem. Non Latinis nec Argivis solis anima de caelo cadit. Omnium gentium unus homo, varium nomen est, una anima, varia vox, unus spiritus, varius sonus, propria cuique genti loquela, sed loquelae materia communis. Deus ubique et bonitas dei ubique, daemonium ubique et maledictio daemonii ubique, iudicii divini invocatio ubique et conscientia mortis ubique et testimonium ubique. Omnis anima suo iure proclamat quae nobis nec mutire conceditur. Merito igitur omnis anima et rea et testis est, in tantum et rea erroris in quantum et testis veritatis, et stabit ante aulas dei die iudicii nihil habens dicere. Deum praedicabas et non requirebas, daemonia abominabaris et illa adorabas, iudicium dei appellabas nec esse credebas, inferna supplicia praesumebas et non praecavebas, Christianum nomen sapiebas et persequebaris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License