Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De ieiunio adversus psychicos IntraText CT - Text |
1. Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluvie lacerarentur, qua ieiunia oderant. Monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent. Specta corpus, et una regio est.
2. Denique pro dispositione membrorum ordo vitiorum. Prior venter, et statim cetera saginae substructa lascivia est; per edacitatem salacitas transit. Agnosco igitur animalem fidera studio carnis, qua tota constat, tam multuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.
3. Piget iam cum talibus congredi, pudet etiam. de eis altercari quorum nec defensio verecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum. Hi paracleto controversiam faciunt; propter hoc novae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum solvant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam, evertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere.
4. De modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione victus secunda vel magis prima continentiae pugna est. Arguunt nos, quod lemma propria custodiamus, quod stationes plerumque in vesperam producamus, quod etiam xerophagias observemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uvidioribus quibusque pomis nec quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui.
5. Novitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.