Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De ieiunio adversus psychicos IntraText CT - Text |
1. Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis vel traditione maiorum nihilque observationis amplius adiciendum ob illicitum innovationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim convenio vos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semi-ieiunia interponentes, et vos interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est.
2. Denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio. Movistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non saut constituta obitis. Quale est autem ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non das? Plus humanae licebit voluntati quam divinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est.
3. Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi universae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est, sed interdum. et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa.
4. Itaque si et ex hominis edicto et in unum omnes tapeinofronhsin agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum, et stationum denotatis?
5. Nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus vellet terris et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium sive ecclesiasticarum. temptationum sive mundialium plagarum, qua paracletus id est advocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam. sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus.
6. Aspice ad Iudaicos fastos et invenies nihil novum, si, quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna veneratione celebratur.
7. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus cenas.
8. Conventus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque ini diversis provinciis fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.