Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De ieiunio adversus psychicos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V.

1. Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus.

2. Nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior ventri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae servitutis valida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius visus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitavit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus. Quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame?

3. Eadem ventris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. Quis nos vescet carne? Venerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia. At nunc anima nostra arida, nihil nisi manna vident oculi nostri.

4. Ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant. Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL