Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De ieiunio adversus psychicos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VIII.

1. Reddimus et cetera. Ad nova enim nunc documenta properamus. In limine evangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnovit et multa super eo praedicavit expectantibus redemptionern Israelis, post egregium titulum vete ris et univirae viduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis.

2. Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicavit habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem vino fortasse manare, si ita vorator et potator fuisset. Immo novum hominem in veteris sugillationem virtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis.

3. Cur enim triste, quod salutare? Docuit etiam adversus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur?

4. Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL