Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De ieiunio adversus psychicos IntraText CT - Text |
1. Principalis haec species in castigatione victus potest iam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorundam portionale ieiunium est. Inspiciamus igitur et xerophagiarum novitatem aut vanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est.
2. Redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat, ceterum spiritu insuper cultos. Dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in omni verbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsurn quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum.
3. Anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam humiliationis prospexit. In illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram deo, exauditum est verbum tuum, et ego introivi verbo tuo.
4. Ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum expellunt et aures dei advertunt et occultorum compotes faciunt. Revertor etiam ad Heliam. Cum corvi illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit?
5. Defecerant corvi, qui eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de convivio regis ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est?
6. Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse vivendum. Tali victu David exomologesin suam expressit cinerem quidem edens velut panem, id est panem velut cinerem aridum et sordidum, potum vero fletu miscens utique pro vino.
7. Habet enim et abstinentia vini suos titulos, quae et Samuelem deo voverat et Aaronem consecrarat. Nam de Samuele mater, et vinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat. Et dominus ad Aaron: vinum et siceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quando ingrediemini tabernaculum vel ascendetis ad altare, et non moriemini.
8. Adeo morientur qui non sobrii in ecclesia ministraverint. Sic et Israeli proximo exprobrat et potum: dabatis sanctificatis meis vinum. Et haec autem, strictura potus xerophagiae portio est. Quamquam ubi abstinentia vini aut a deo exigitur aut ab homine vovetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius.
9. An autem et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebraverat, sitim et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso abstinentiam vini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.