Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De ieiunio adversus psychicos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI.

1. Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta secundum maiorem vim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum. Propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam, quantum proficiant recusati vel recisi vel retardati pabuli officia, eos retundamus, qui haec velut vacantia infirmant, item dum pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos revincamus, qui haec ut nova accusant; nec novum enim quod semper nec vacuum quod utile.

2. Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata votum expunxisse. Tamen et votum, cum a deo acceptatum est, legem in postenim facit per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandavit qui factum comprobavit. Itaque et hinc in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est, si spiritalis vox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit.

3. Eam enim formam reprehendentes, qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et adversarius veterum adversus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime cum et ista, a quocumque institutore sunt sive spiritali sive tantum fideli, eidem deo currant, cui et vetera.

4. Indubitate enim. et haeresis et pseudoprophetia divinitatis diversitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens in quo velint gradum figere. Spiritus diaboli est, dicis, o psychice. Et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro?

5. Aut contende diabolum cum deo facere nostro aut satanas paracletus habeatur. Sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim vocantur haeretici nomine penes Iohannem. Et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga dominum. nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, adversum nostrum processerint Christum? Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat, quae deus noster et imperavit semper et probavit?

6. Sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, ut perinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem. Superest ut totum auferatis, quantum in vobis, tam otiosum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL