Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De ieiunio adversus psychicos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XV.

1. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de providentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum.

2. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominiicis, offerimus deo abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus.

3. Atqui ad Romanos scribens vos nunc compungit detractatores huius officii. Ne propter pabulum solveritis, inquit, opus dei. Quod opus? De quo ait: bonum est carnem non edere et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus holera vescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quises, qui alienum servum iudicas? Et qui manducat et qui non manducat, deo agit gratias.

4. Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino? Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare vero qui in honorem, non qui in convicium creatoris.

5. Et si claves macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit. Nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec si manducaverimus, abundabimus, nec si non manducaverimus, deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas.

6. Dominium quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit, qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in vitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas divitias.

7. Sic et Esaias non negavit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumeravit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae, et omnes subiectos vobis succutitis aut ad convicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL