Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Septimius Florens Tertullianus De ieiunio adversus psychicos IntraText CT - Text |
1. Nam et si manvult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio, quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes. Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis avidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando.
2. Eliditur pro templi foribus senior Heli, fili eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum, ob haec signa ad satisfactionem invitatus a rege plane excusavit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus secundum verbum dei ibidem factum super mensam non est in paternis sepultus.
3. Leonis enim in via occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserinit. Sed nec apud inferos admonitio cessavit, ubi in divite epulone quidem convivia craciantur, ini paupere vero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas.
4. Nam et Iohel exclamavit: sancite ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos officia curantia deum. Unde et qui in idolis comendis et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur, curationem facere dicuntur.
5. Sed et omnem tapeinofronhsin ethnici agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam vero colonias praeterea annuo ritu saccis velati et cinere conspersi idolis suis inediam supplicem obiciunt, balnea et tabernae in nonam usque cluduntur. Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus.
6. Niniviticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant.
7. Sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc divinam constabit, quam diabolus divinorum aemulator imitatur. Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compinigitur.
8. Hinc tu eo inreligiosior, quanto ethnicus paratior. Ille denique idolo gulam suam mactat, tu deo non vis. Deus enim tibi venter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata et ructus prophetia.