Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De ieiunio adversus psychicos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII.

1. Vetus es, vera si velimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas; semper agnosco sapere Esau venatorem ferarum ; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae venis, ita spiritu deficis.

2. Si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos vendes; apud te agape in caccabis fervet, fides in culmis calet, spes in ferculis iacet.

3. Sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. Appendices scilicet gulae lascivia atque luxuriae. Quam societatem et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit nec in cubilibus et libidinibus.

4. Ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et praepositis. Quis sanctior inter vos, nisi convivandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior?

5. Merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis. Talibus si placerent prophetae, mei non erant. Cur ergo non constanter praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Sicuti nos non dubitamus exerte mandare: ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur.

6. Palam disciplinas nostras vindicemus. Nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique ini substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate. Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram.

7. Facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro levior, diutius ini sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt.

8. Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere.

9. Ceterum saginiatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias maciem exercere debebit.

EXPLICIT LIBER TERTULLIANI DE IEIUNIO ADVERSUS PSYCHICOS


Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL