1.
Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim voluminibus
iactatum quietus portus exciperet, ubi etsi non laudatus certe liberatus
adveneram, amicorum me suave collegium in salum rursus cogitationis expressit,
postulans ut aliqua quae tam in libris sacris quam in saecularibus abstrusa
compereram de animae substantia vel de eius virtutibus aperirem, cui datum est
tam ingentium rerum secreta reserare; addens nimis ineptum esse si eam per quam
plura cognoscimus quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit
utile nosse qua sapimus. Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui,
quando sibi natura interrogata respondet, nec longe tendit ut se invenire
praevaleat. Nobis cum semper est
ipsa quam quaerimus; adest, tractat, loquitur, et, si fas est, inter ista nescitur.
Proinde nota esse debet quae sibi praesto est, quia tunc magis ante se ponitur,
cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut
cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus
incognitos? cupimus enim nosse planetarum caelo contrarios cursus, signorum
consentaneum lapsum. Sunt enim ex eis alia manentia motuque carentia,
alia vero quae mobili semper rotatione vertuntur nec ullis temporibus
conquiescunt. Haec, ut mundani doctores exquirere temptaverunt, harmoniacis
delectationibus inaestimabili modulatione volvuntur, quorum tinnitus atque
concentus adunatum efficit dulcisonum melos. Desideramus etiam comprehendere
altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluvias, saevae grandinis
procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam vagantium ventorum,
profunditatem inconstantis maris, potestates virentium herbarum, quattuor
elementorum per omne corpus dissociatas complexiones; et ferendum est ipsam
sese scire non posse cui superne datum est tanta discutere? non enim aliquid
contentione quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus.
2.
Discamus ergo primum quare anima dicatur, deinde qualis sit eius definitio;
tertio, quae sit eius qualitas substantialis; quarto, si formam aliquam habere
credenda est; quinto, quas virtutes habeat morales, quas graeci aretas vocant,
ad decus eius et gloriam contributas; sexto, quae illi sint virtutes naturales
ad substantiam scilicet corporis continendam; septimo, de origine animae
disseratur; octavo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere
credenda est; nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus; decimo,
quas proprietates habeat anima peccatorum per competentia nobis signa
declarentur; undecimo, qua noscantur discretione iustorum, quatenus quos oculis
istis videre non possumus per indicia probabilia colligamus; duodecimo, in
resurrectione, quam vere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur
maxime desideramus agnoscere, quatenus fragilia corda mortalium ad divinitus
promissa desideria concitentur. Haec
nobis, praestante Deo, ordine custodito responde, ut et nos facile possimus
imbui et tu gloriam debeas invenire doctoris.
|