1.
Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum vita in
sanguine noscitur constituta. Haec vero, quoniam immortalis est, anima recte
appellatur, quasi anema, id est, a sanguine longe discreta, quando et post
mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam sicut in subsequentibus
suo loco declaratur. Alii vero appellatam animam dicunt eo quod animet
substantiam corporis sui atque vivificet. Animus vero dicitur apo tu animu, id
est, a vento, quod velocissima cogitatio eius ad similitudinem venti motu
celeri pervagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate
commotus. Mens autem dicitur a mene, id est, a luna, quae licet varia
vicissitudine commutetur quadam se tamen in id quod fuit perfecta novitate
restituit; modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura, modo
iterum in vigorem naturalem laetitia commeante reparatur. Spiritus itaque triplici
modo dicitur. Appellatur enim veraciter et proprie spiritus nullis indigens,
ipse vero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod vult et dispensans
omnia prout vult; complens universa, totus in toto, immobilis loco et voluntate
aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum
substantiam tenuem nobisque invisibilem, creatam, immortalem, quantum illi
utiliter datum est valentem. Tertio, spiritum dicimus per totum corpus emissum
atque receptum per quem vita mortalium flatu necessario continetur, nec
aliquando otium capiens, iugi mobilitate reparatur. Atque ideo sciendum est
animum et mentem proprie animam non vocari, sed quia res istae in anima
excellunt interdum per licentiam sic dicuntur. Nec pro anima utique spiritus distincte ponitur quia hoc illi nomen est
commune cum ceteris, id est, angelis, potestatibus aeriis, et quaecumque
spiritu continentur. Nec iste spiritus veraciter potest dici anima qui aeris
alternatione resolvitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est.
2. Restat ut segregatim
atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia quae nullatenus
sanguinus effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia
liberius disseramus, quando eam a similitudine nominum necessaria separatione
discrevimus. Quapropter imprimis praegnantem rerum definitionem cautissima
deliberatione formemus ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis
sui facillime videantur agnosci.
|