1.
Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem,
speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et
virtutem vitae habentem. Anima autem hominis est, ut veracium doctorum
consentit auctoritas, a Deo creata spiritalis propriaque substantia, sui
corporis vivificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque
convertibilis. Editum est quasi parturiale ovum, ubi vita futurae avis
pennarumque grata varietas continetur. Nunc aperiatur in partes, quia hominum
consuetudo est facilius discere quae divisa possunt evidentius elucere.
2.
A Deo fieri vel factas animas prudentium nullus ignorat, quando omne quod
existit aut creator est aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse
substantia, quoniam ut ipsa subsistat indiget Deo, et dare non potest alteri
subsistentiam quam tantum ut haberet accepit. Superest ut eam verissime a
divinitate conditam esse fateamur quae sola potest creare mortalia et
immortalia. Evidenter enim legitur in salomone: et revertetur pulvis in terram
sicut erat, et spiritus revertetur ad Deum qui dedit eum; et alibi: omnem
flatum ego feci. Hanc proinde spiritalem substantiam probabilis et absoluta
ratio confitetur, quia, dum omnia corporalia tribus noverimus lineis contineri,
longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri.
3.
Deinde quod corpori sociata, quamvis ipsius mole praegravetur, opiniones rerum
sollicita curiositate perpendit, caelestia profunde cogitat, naturalia subtili
indagatione vestigat, et de ipso quoque conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus
suis spiritalia nec cerneret utique nec videret. Cesset ergo de eius
corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis
reddit alienam et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus
pervenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime
commonetur omnia mundi istius visualia contemnere; quoniam ipsa incorporea est
ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.
4. Propria est utique
illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit ut eius
passionibus aut condoleat aut laetetur. Illud autem quod diximus sui corporis
vivificatrix, quia, mox ut data fuerit, ineffabili condicione diligit carcerem
suum, amat propter quod libera esse non potest. Doloribus eius vehementer
afficitur, formidat interitum quae non potest mori, et sic est ad corporis sui
casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest
deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum
speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suavissimis iucundatur
odoribus, necessaria gustus epulatione delenitur, et licet his rebus nullatenus
ipsa vescatur, subductis tamen talibus gravissimo maerore conficitur;
desiderans non sibi naturaliter accomoda sed adiunctis artubus profutura. Hinc
nonnumquam surripiunt vitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori
indulgentius remittendo locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis susceptae animae praesentia
est; mors autem eius probatur abscessus. Sic diem dicimus lustrante sole, qui
cum discesserit nox vocatur. Vivit ergo corpus animae praesidio et ex ipsa
probatur accipere unde se praevalet commovere.
5. Sed quoniam et hoc
quoque ad vitae genus, de quo loquimur, noscitur pertinere, sciendum est, cum
se partibus corporis ille vigor ignitus infuderit materiamque carnalem spiritus
vitalis afflaverit, si quod fortasse vulnus acceperit, statim condolet, quia
ubique substantialiter inserta est. Quod si virtus eius tantum calorque
vegetaret, incisum digitum non poterat condolere. Sicut nec sol probatur
quicquam sentire, si eius radios secare temptaveris. Tota ergo est in partibus
suis, nec alibi minor, alibi maior est, sed alicubi intentius, alicubi
remissius, ubi tamen vitali intentione porrigitur. Colligit in unum atque
copulat membra sua; non sinit defluere vel contabescere, quae vitali vigore
custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque
conservans.
6.
Mirum praeterea videtur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic
distantes naturas in unam convenientiam fuisse perductas, ut nec anima se
possit segregare cum velit, nec retinere cum iussionem creatoris agnoverit.
Clausa illi sunt universa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia,
cum iubetur exire. Nam si acerbus dolor vulneris infligatur, sine auctoris
imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. Hinc est quod frequenter graviter vulneratos
videmus evadere et rursus levibus occasionibus interire.
7. Rationem vero homini
inesse, quis dubitet? quando divina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis,
disciplinis eruditur eximiis, et hinc cetera animalia decenter excellit, quod
eum ratio decora componit. Rationem vero dico animi probabilem motum,
qui per ea quae conceduntur atque nota sunt ad aliquid incognitum ducit,
perveniens ad veritatis arcanum. Haec coniecturis atque argumentis ad illud
properare cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim vera et pura et
certa ratio est dicenda, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena. Datum
est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere et per obsequium
linguae volubili motatione disserere.
8.
In corpore posita anima, quam multa videt; non a se egrediens, quam diversa
circumspicit; ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur.
Movetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in se ipsa, tamquam in magno
currens spatio, pervagatur. Haec non exit ad causas sed tractatibus suis sibi
repraesentat quod sua cogitatione respiciat; modo quod oculis vidit carnalibus,
modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim sicut et
loquitur; per ordinem sensus nihil perficit, cum se diversitate confundit, quia
divinitatis est proprium multa disponere et omnia simul modulis competentibus
explicare. Rationis itaque dotata largitate, quot bona munere divinitatis
invenit: litterarum formas repperit, diversarum artium utilitates
disciplinasque protulit, civitates defensibili muro cinxit, varii generis
amictus eiecit, meliores fructus per industriam exigit terras, transcurrit
abyssos alato navigio, vastos montes in usum viantium perforavit, portus ad
utilitatem navigantium lunari dispositione conclusit, ornavit pulcherrima
fabricarum dispositione tellurem. Quis iam de eius ratione dubitet, quando ab
auctore suo illuminata facit arte conspici quod debeat sub omni celebritate
laudari?
9.
Convenit nunc de eius immortalitate disserere. Immortales animas auctores
saecularium litterarum multifarie probaverunt, dicentes: si omne quod vivificat
aliud in semetipso vivit, anima autem, quoniam vivificat corpus, in semetipsa
vivit; utique immortalis est. Dicunt etiam: omnia immortalia simplicia sunt;
anima autem non est harmonia neque constat ex pluribus, sed simplex natura est;
anima igitur immortalis est. Iterumque proponunt: quicquid a contrarietate
originali non corrumpitur immortale iugiter perseverat; anima enim, quoniam
simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. Adiciunt quoque: si omne rationale quod se ipsum
movet, immortale est; anima autem rationalis se ipsam movet; igitur immortalis
est. Nos autem immortales esse animas facile veridicis lectionibus approbamus;
nam cum ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat
contra sanctam auctoritatem mortales dicere ut impudenter potius asseratur eas
a creatoris sui similitudine discrepare? nam quemadmodum poterat esse imago aut
similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? ille enim
ineffabiliter semper vivens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse
custodiens; qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione
immortalis immortalia facere et pro suo modulo vitae competentiam dare.
10.
Dicit aliquis: quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare
praevaleam? cui sic per aliquam comparationem respondendum esse iudicamus.
Numquid pictura quae nobis est similis potest imitari quae facimus? imago enim
potest aliquam habere similitudinem, ceterum hoc non potest implere quod
veritas. Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de aeternitate
cogitare. Desiderat enim post corporis mortem relinquere sui nominis famam,
cupit sine fine laudari, et bona conscientia plus est de futuris attonita ne a
posteris maculetur relata. Hinc est
quod inter sublimiores constat auctores quia quicquid dignitate rationis
erigitur, mortis iniuria non prematur. Adde quod veritas absolute profitetur
malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam, ut non sit fas cum
haesitatione recipi, quod dignatur omnipotentis divinitas polliceri. Verum
hanc immortalitatem animae non talem debemus advertere quae nullam recipiat
passionem. Est enim mutabilitati obnoxia et maeroribus pervia, sed tamen inter
quaevis taedia vel anxietates continuationis beneficio perseverat. Singulariter
autem immortalis Deus est, singulariter iustus, singulariter potens,
singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista vel his similia
hominibus vel angelis inesse dicantur, nulla tamen ad eius altitudinem
reverendae potestatis attingunt. Omnes enim arduae virtutes in summitate illa
plenissimae atque perfectissimae sunt quae creaturis universis ipsius largitate
pro suo modulo conceduntur.
11.
Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Vivit in
se post huius saeculi amissionem, non reflante spiritu sicut corpus, sed
aequali mobilitate quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna,
videt, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius valet; non iam ex
partibus suis haec intellegens, sed omnia spiritaliter ex toto cognoscens.
Alioquin absurdum est putare minus posse liberam quam mole brutissimi corporis
ingravatam. Talia enim intellegere posse non dubium est et angelos et
potestates aerias vel cetera quae sublimi atque immortali substantia constare
noscuntur.
12.
Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currenti ordine doceamus. Quis autem
dubitet modo nos esse gaudio sublevatos, modo maerore deiectos, modo pietate
mites, modo indignatione terribiles, nunc ad virtutes animos erigere, nunc
iterum ad vitia declinare? alia tenaciter assumimus, alia oblivione respuimus;
quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum
collocutione destruimur, et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores
novimus esse cum pessimis. Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret,
nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur.
Sed ut causa varietatis huius evidentius possit agnosci, recordemur, ut dictum
est, prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum
divina illuminatione bene gerimus, atque iterum desipimus, cum delictis
caligantibus obcaecamur. Affectio enim quae venit et recedit semper incerta
est. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc est posse
quod vivere, hoc velle quod facere, et merito, quando universa quae vere bona
sunt non ad illum veniunt sed ab ipso procedunt.
13.
Quapropter haec animae quam diximus origo: non intellegenda est pars Dei, ut
quidam dementium irreligiosa voluntate putaverunt, quia convertibilis est;
neque angelorum, quia carni sociabilis est, neque ex aere, neque ex aqua, neque
ex terra, neque ex eis quae mutua complexione iunguntur; sed simplex et propria
quaedam natura et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe
subtiliorem aeri et lucidiorem debemus advertere, quando istum vulgariter intuemur,
illam vero condicione carnis aspicere non valemus. Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat
ad cogitationes suas comiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi,
dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, nec intenti ad cotidianas
fuerimus sollemniter actiones, res varias, nunc falsis, nunc veris
inspectionibus, somniamur. Parum est quod sopitis sensibus volatica
imaginatione deludimur, dum frequenter etiam vigilantes a nostra contemplatione
traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna intentione dirigimus, ludo
nescio quo inspiratis subito cogitationibus amovemur, et ita provenit ut menti
nescio quid adversum suggeratur quod dispositum non habemus. Constat
ergo animam in hoc mundo instabili et variabili voluntate converti bonarumque
rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper voluntatis suae rigore
subsistere, sed etiam contra dispositum suum multiplici se conversione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere
magis animas quam discere usuales artes et reliquas disciplinas, cum et ad
interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perveniente contingere, et
nova sic audiant quasi nihil ex eis ante didicissent.
14. Ecce gravida
definitio illa iam foeta est, ecce in lucem (ni fallor) quae fuerunt clausa
proruperunt. Non est quicquam de proposita complexione derelictum, cuius talis
est disciplina ut id quod intendit, ita explicet atque determinet ut neque
minus neque amplius aliquid dixisse videatur. Nunc ad substantialem eius
qualitatem sollicitis sensibus accedamus, quam interrogationis vestrae tertium
locum tenere memoramini.
|