1. Qualitatem itaque
substantiae huius auctores igneam esse dixerunt propterea quod mobili semper
ardore vegetetur et iuncta corpori calore suo membra vivificet. Deinde
quod cuncta caelestia flammeo referunt vigore constare, non isto fumeo,
consumptibili, et temporali, sed ex tranquillo nutritore atque immortali. Hoc
neque minuitur neque crescit, sed in susceptae originis dignitate iugiter
perseverat. Quod ideo finiri nequit, quia nulla, ut corpus aliquod, elementorum
diversitate concretum est. Unum enim atque simplex habere nescit adversum et
ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sicut immortalia
cuncta creata dicunt quibus spiritalis est concessa substantia.
2.
Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam
inter conditiones rerum, quantum illi pro modulo suo necessarium fuit, decenter
accepisse memoratur. Ipse enim Deus omnipotens solus habet immortalitatem et
lumen habitat inaccessibile, quod super omnes claritates vel admirationes
sanitas mentis intellegit, sed imago aliquam habet similitudinem; ceterum hoc
lumen non potest habere quod veritas. Illud autem, quod ineffabile veremur
arcanum, quod ubique totum et invisibiliter praesens est, pater, et filius, et
spiritus sanctus est; una essentia et indiscreta maiestas, splendor super omnes
fulgores, gloria super omne praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita
potest quidem ex aliqua parte sentire, sed idonee non valet explicare. Nam
quemadmodum fas est sufficienter de illo dici qui creaturae sensu non potest
comprehendi?
3.
Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae et immensa religione supra
nosmetipsos alta cogitatione sileamus. Transeamus etiam potestates caelestium
creaturarum profundeque tractemus qui sit qui tam magna una iussione, uno
momento fecerit; tamen quicquid miramur, amplius est, quicquid sentimus,
excelsius, dum ad illam imperspicabilem maiestatem mens humana non penetrat.
Una ergo ratio potentiae huius est venerari quod investigabilis est, non
definitive quaerere qualis quantusque sit.
4.
His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere haud improbe
videmur advertere, quando in evangelio legitur: lumen quod illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Deinde quod in cogitatione positi, nescio
quid tenue, volubile, clarum in nobis esse sentimus, quod respicit sine sole,
quod videt sine extraneo lumine. Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum
tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt; omnia caeca
torpescunt. Istius enim tam violenta sunt lumina ut etiam intueantur absentia.
Quae tamen tunc multo clariores atque immutabiles efficiuntur, cum a Dei gratia
bonis actibus non recedunt. Earum enim speculativa virtute multa atque ardua
quae in arcano naturae recondita sunt inspici et comprehendi usu ipso
certissimum est. Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur quas
incorporeas esse iam diximus.
|