1.
Virtutes animae naturales quinquepertitas veteres esse voluerunt. Prima est in
utraque parte sensibilis quae nobis tribuit intellegentiae sensum per quam
omnia incorporalia varia imaginatione sentimus. Facit etiam corporales vigere sensus, id est, visum, auditum, gustum,
odoratum, et tactum quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus. Secunda,
imperativa quae iubet organis corporalibus motus diversos quos implere
decreverit, hoc est, transferri de loco ad locum, voces edere, membra curvare.
Haec exempli causa posuimus ut in his similia dixisse videamur. Tertiam,
principalem, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur et, corporalibus
sensibus quietis, profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate
maturi melius sapere iudicantur quia, senescentibus membris et corporalibus
sensibus mollitis, pro maxima parte in consilium transeunt. Ubi dum mens
amplius occupatur, robustior virtute adunationis efficitur, sed iterum
desipiunt, cum nimia debilitate deponuntur, quoniam datum est animabus ad
tempus suorum sequi corporum necessitates. Quartam, vitalem, id est, calorem
animi naturalem, qui nobis propter suum fervorem moderandum aut auras aetherias
hauriendo atque reddendo vitam tribuit et salutem. Quintam, delectationem, hoc
est appetitum boni malique quem sub iucunditate animus concupiscit.
2.
Ecce iterum quadripertita subdivisione ad sustentationem corporis explicandam
pars ista refunditur. Prima est attractiva, rapiens de naturali quod sibi
necessarium sentit. Secunda, detentoria, assumpta retinens donec ex his utilis
decoctio procuretur. Tertia, translativa quae accepta in aliud convertit atque
transponit. Quarta, expellitiva quae, ut natura fiat libera, sibi nocitura
depellit.
3.
Solvimus, ut datum est, quasi alium nodum, inclinavimus velut sextum collem,
ut, difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua gradiamur. Nunc ad
originem animae quoniam difficultatibus plena est cautissime veniamus.
|