1.
Legimus in conditione rerum mox de limo terrae corpus effectum est, et statim
Dominum insufflasse factumque esse adam in animam viventem. Insufflavit enim
dictum est ad exprimendam operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium
quod eius ore prolatum est. Ceterum
hoc significat insufflatio eius quod mandatum et iussio. Nam insufflare quemadmodum
potest qui neque spiritum resolvit neque buccas habet quae constat esse
corporea? hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum coagulatum fuerit
in vitalem substantiam, ilico creatas animas corporibus dari discretas atque
perfectas. Medendi autem artifices quadragesimo die humanum ac mortale
pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris coeperit commovere.
Opinione quoque fertur aliquorum quod creator ille potentissimus, sicut de
corpore nostro semen carnis educit, ita et de animae qualitate animam novam
posse generari, quatenus originalis illius peccati, quod catholica confitetur
ecclesia, per traducem delicti rea possit ostendi, nisi dono fuerit baptismatis
absoluta. Nam quemadmodum infans qui peccandi non habet votum, reus debeat ullatenus
inveniri, nisi aliqua ratione in ipsa origine animarum culpa videatur esse
transfusa? unde pater augustinus, religiosissima dubitatione laudandus, nihil
temere dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto sicut et alia multa
sunt quae nosse non potest nostra mediocritas. Hoc autem veraciter fixeque
credendum est, et Deum animas creare et occulta quadam ratione iustissime illis
imputare quod primi hominis peccato tenentur obnoxiae. Melius est enim in tam
occultis causis confiteri ignorantiam quam periculosam assumere fortassis
audaciam, cum dicat apostolus: quis enim cognovit sensum Domini aut quis eius
consiliarius fuit? et iterum: ex parte scimus et ex parte prophetamus.
2.
Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit ut animas reas per
traducem peccati generaliter esse diceremus, convenit animam Christi Domini in
medium deducere ne quis calumniosa intentione perversus simili eam putet
condicione constrictam. Audiamus igitur originem eius sanctae mariae semper
virgini digno praecone fuisse prophetatam. Ait angelus: spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi
obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius Dei.
Quis, rogo, in hac maiestate nascendi aut originalis peccati credat esse culpam
aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam? absque peccato sine dubio
venit qui erat omnium peccata soluturus. Conceptus mystico inspiramine, natus
ex virgine, nihil de adam traxit qui ut malum adae vinceretur advenit. Funis
ille longissimus quo nos ligabamur abruptus est. Torrens qui nos rapiebat ibi
siccatus est. Iura sua mors perdidit, dum condicio nostra vitam
redemptoris accepit. Nam primus homo posteris transmisit exitium; veniens
Christus Dominus credentibus contulit regna caelorum. Per istum enim reparat
amissum statum qui per illum perdiderat meritum. Natus in gloria, conversatus
sine macula, quid potuit de illo trahere quem contraria venit actione
destruere? sanctae origini vita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus,
nulla est mundi labe superatus. Suscepit verum hominem natura, non vitiis.
Respuit quod protoplastus deliquit et assumpsit hominem purissimum quem
creavit, non peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua iniuria
pollutionis assumens.
3.
Suavis quidem nimium mihi facta digressio est, dum suspiciones improbas amovere
contendo, sed dum ad aliud tendimus, hinc dicere multa non possumus. Restat
nunc ut ordinem et propositum persequentes de sede animae dicere debeamus.
|