1.
Quidam sedem animae, quamvis sit corpore toto diffusa, in corde esse voluerunt,
dicentes quod ibi purissimus sanguis et vitalis spiritus continetur ut inde etiam
cogitationes sive malas sive bonas exire confirment; quod animae virtutem
operari posse non dubium est. Plurimi autem in capite insidere manifestant, si
fas est cum reverentia tamen dicere, ad similitudinem aliquam divinitatis, quae
licet omnia ineffabili substantia sua repleat, scriptura tamen caelos insidere
confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret quae se noverat caelesti
operatione sublimen et tali loco prae ceteris versari unde reliqua membra
debuissent competenti regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis
sphaeroides pulcherrima est in qua sibi immortalis atque rationalis anima
dignam faceret mansionem.
2.
Certe corporalia videamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad summum et quod
habet subtilissimam naturam ad superiora sine dubitatione festinat. Sunt et
aliqua huius credulitatis indicia. Nam cum medendi peritissimi testam capitis
humani gravissima percussione confractam in soliditatem pristinam revocare
contendunt, membranam qua teneritudo cerebri communitur, cum a sanguinea faece
detergere cupiunt, frequenter attingunt. Quae statim ut tacta fuerit, in tantum
stuporem homo pervenit ut vel percussus alibi graviter sentire non possit. Sed
mox iterum ut se manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum
consuetudinarium redit, vocem sensumque recipiens, quid de ipso iam agatur
agnoscit. Quod in aliis quoque membris non probatur accidere, quamvis immanium
vulnerum foveis excaventur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem
pertinentia non minima signa proveniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia
indignatione flammatus animumque suum aestu cogitationis accenderit, non fluctu
viscerum, non pectoris commotione vexatur, sed statim capitis dolore percutitur
ut illic videatur anima fatigationis signa reliquisse ubi magna visa est
virtute contendere. Ibi etiam fieri absolute sentimus animae nostrae quosdam
fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos nostros veniant quae
absentia nullus ignorat. Tendimus quidem vigorem animi in diversas partes
multasque regiones et phantastica imaginatione ad capitis nostri iudicium
perducitur quod per diversas mundi partes cognoscitur exquisitum. Denique
oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus
cessat, nares vacant, lingua non habet vocem, et multis modis per talia signa
cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur,
in edito constituta quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur
esse moderatrix, boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum
tamen ei gratia divinitatis infulserit.
3.
Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, arbitrii liberi potens et inviolata
sententia, sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdens quod
posteris traditurus acceperat, ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde
propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia
rationi contraria, inde noxiae curae, inde paenitenda consilia, inde obscurata
cognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus; inde mille criminum lapsus et
plura nobis cum pecoribus communia quae divinitas fecerat esse discreta.
Praenuntiat enim, pro dolor, nobis solis discessio serenitatis adventum,
futuras tempestates ventorum commotione dinoscimus, venturam saeculis ubertatem
temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari animi
praesagatione promittimus; sed quid tale ignorare potuisset anima, si eius
fuisset dignitas custodita? depressa est iuste ad ignorantiam quae scire voluit
contumaciter vetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua quae sine
labore nosse potuit universa. Illud tamen, sancta conversatione purgata,
divinitatis auxilio recepit quod insidiis decipientis perdidit; illuminata
videt a creatore quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere.
4.
Narrata sunt de anima quanta probantur esse concessa, sed convenit ut et de
eius templo dicamus, quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi
coniuncta esse videatur.
|