1. Sanctarum igitur
animarum et in ista communi vita magna iam virtus est. Nam carnem
expugnatricem humani generis per quietem debellant, victrices sui sunt dum
studendo conscientiae vivo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem
carni quae hic superata non fuerit! nam quae in hac conversatione vincitur
illic sine dubio coronatur.
2. Vir denique fixus,
purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat, et cum placeat universis,
sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est suam intellegere parvitatem, nec
praevalet hoc nosse, nisi cum iam coeperint divina patescere. Hi tantum
expeditius ad superna volant quantum se onerosius in humana conversatione
castigant. Imperant corpori quia famulantur auctori, et dum se exiguos
cognoscunt, ad culmen magnae perfectionis evadunt. Nullum laedere cupiunt,
laesi semper ignoscunt; caritatem et illis impendunt qui eos scelerato odio
persequuntur.
3.
Tales animae, Domino praestante, etiam noxiis spiritibus imperant, et illi quos
mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae
fortiores sunt angelis malis, adhuc inditae carni iubent potestatibus aeris;
quorum temptationibus non cedunt, eis divina virtute dominantur. Istae enim
immortales proprie sunt dicendae, quas nulla paenitudo discruciat nullus maeror
affligit, quae sibi nequeunt reputare quae probantur existere. Inopia
ditescunt, carceribus laetae sunt, et inter haec iure secunda illis oboediunt
quia semper bonos sequuntur. Contra persecutores fortiore semper eriguntur
audacia, quando finis lucis illis principium est bonorum, et in aeterna
beatitudine recipiunt quod in temporali conversatione gesserunt.
4.
Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint
habitationis contrarietate districtae, tamen bonis angelis videntur esse
concives, etiam ex magna parte consortes. Moyses enim per maria terrenum iter
aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeavit, et tam magni fluctus,
quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina soliditate
riguerunt. Meruit helias ne plueret,
obtinuit etiam ut se desideratus imber effunderet, et unus homo beatis
supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non
meruit. Istis enim qui se caelesti conversatione mundificant virtus superna
miseratione conceditur quam homo propter originale vitium habere non potest cum
creatur. Per mundum transeuntes maiestati semper affixi sunt, quibus tam
assidue praestantur magnalia ut paene iure desinant esse miracula. Heliseus
discipuli sui oculos caelestem militiam non videntes aperuit, exercitus hostium
caecitate percussit. Ademerunt nonnulli flammis incendia, vitalem calorem
frigidis cadaveribus reddiderunt. Leones feroces ad sepeliendum corpus
convenire fecerunt et in vicem ratis homines legimus vexisse crocodillos,
liquorem converterunt in duritiam silicum, latices iusserunt manare de
siccitate saxorum, illaesis vestibus prunas accepimus fuisse portatas; ambulare
claudum, solem praeceperunt stare celerrimum. Humano verbo facta est naturae
diversitas, et in tantam gratiam sunt recepti ut et ipsis potuisset famulari
quod servire mundus mirabatur auctori.
5. Quid iam de imperio
vocis dicamus, quando et vestis eorum tacta effectum sospitatis attribuit et
apostolici umbra corporis periculum mortis exclusit? sic abundantia meritorum
et per illud videbatur sanare quod constat substantiam non habere. Talis anima
absolute sentitur, etiam cum eius existentia non videtur.
6. Hilaris illi semper
vultus est et quietus, macie validus, pallore decoratus, lacrimis assiduis
laetus, promissa barba reverendus, nullo cultu mundissimus; sic per iustitiam
mentis de rebus contrariis redduntur homines pulchriores. Oculi laeti et
honeste blandi, sermo veriloquus, bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem
Dei omnibus suadere quo plenus est. Vox ipsa mediocris nec debilis
vicino silentio nec robusta clamore dilatata, asperitate non frangitur,
accedentibus gaudiis non movetur; moribus vultuque unus est. Templum sanctum,
domicilium virtutum, cuius ora se nequeunt immutare dum semper probantur
studere constantiae. Gradus quoque ipsius nec tardos conspicit nec veloces,
nullum propter semetipsum videt, nulli propter alterum parcit, suasor recti
sine arrogantia docens, cum humilitate liber, cum caritate districtus, ut tam
grave sit illum deserere quam invitum est ab ipsa quoque vita discedere. Amator
salutiferi secreti ubi nulla libidine sauciatur, contentione nulla succenditur,
superbia non inflatur, invidiam non habet fratrum, nulli loquitur quod
paeniteat, nil audit absurdum. Multa turba vitiorum sine certamine vincitur
quando solitudo grata suffragatur. Tunicam postremo suam, quamvis more cutis
una sit, suavissimis implet odoribus; fragrat, quod divitis indiae pigmenta
transcendat. Agnoscitur in illis humanum corpus habere aromata sua, scilicet
dum nulla crapulatione distentum, nidores non exudat acerrimos. Facile est
advertere quem superna potentia dignatur invisere. Nam et ipse quoque animus
noster mox gaudet ad talem et non admonitus intellegit quem caelesti
inspiratione cognoscit.
7.
Verum haec in sexu validiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat
virginum ac viduarum maximas explicare virtutes quae sic ad praecepta Dei
sancto amore rapiuntur ut et magnae patientiae se vigore discrucient et ad
martyrii coronam victa carnis infirmitate perveniant?
8.
Locuti sumus multa de anima; diximus etiam de corpore nostro quae visa sunt. Tendamus nunc acies mentis in futuras
retributiones. Convenit enim ut postquam se creatura cognovit, ad
creatorem suum pura mente festinet.
|