1.
Nam dum corpora sexus suos die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia
creata receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari numquamque
deficere? ita enim perpetuae poenae traditur ut infauste semper existere
comprobetur: dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum
incommutabile. Sic enim varietas vitiosa punitur ut eius damnatio nullatenus
immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt et iugiter patiendo quod
nolunt: aevum sine dulci vita, mors sine remediabili fine, civitas sine
laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et
quod supra omnes confusiones deterius est, illos ibi se cum torqueri posse
cognoscunt quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro
meritorum qualitate diversitas est; nam et distans beatitudo bonos continet et
impios dispar poena constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura
est. Nam quemadmodum ibi erit minor ubi non crescitur, aut quare senex ubi non
deficitur? mutabilitates istae ad interitum tendunt, unum est quodcumque
perpetuum est.
2.
Ex hoc igitur quasi vasto flumine quidam videtur rivulus altercationis exire,
si iugi poenae concedatur aeternitas, dum consumptio vix substantiam permittat
existere quam nullo se tempore permittit reparare. Sed istud omnino superfluum
est in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis esse poena potest quae torqueat, non imminuat; et talis
substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat. Ipsa
denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen non solvatur!
montes quoque nonnulli quam nimio torrentur incendio, et tamen inter flammas
suas stabiles perseverant! salamandria incendio reficitur et ignis calore
reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic istis dat victum
quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos
exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est ubi mortalem non
invenit quem poena consumat? erit ergo miseris conflagratio inextricabilis et
aeterna combustio.
3. Bonorum autem dona
quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere et ulterius
tristitiam non timere, mereri gaudium quod norunt esse continuum? illic animus
sua prospera non pavescet sed exultationem propriam semper retinet in aeternum
cogitata prosperitas. Advertunt enim beatitudinem suam in summa esse
securitate, cum se intellegunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur
varietate nostra securitas; fixa mens non nutat, non fluctuat, non movetur, et
in tanta pacis stabilitate defigitur ut nihil aliud praeter illam
contemplationem vel quaerere vel cogitare patiatur. Sic provenit semper quod
libeat quando non erit quod paeniteat. Vacabimus ibi, si tamen creatoris munere
concedatur, non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam perfectionis intenti.
Sensus noster complebitur puritate mitissima; tranquillum erit omne quod
volumus, sine cogitatione sapiemus, sine errore sentiemus. Malum iam nec ab
alio capietur nec extra voluntatem generabitur.
4.
Habebimus hanc esuriem quae delectet, habebimus hanc assiduitatem quam mens
fastidire non possit, iugiter amando creatorem semperque eius gloriam suaviter
contuendo. Non ibi molesta taedia praegravabunt, non varietas imbecilla
confundet, quando talia sunt quibus afficimur ut nullum in eis finem optare
patiamur: quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas. Tunc enim
divinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum veracissimus intellectus
disciplinis onerosis imbuitur sed inelaborato mentis lumine declaratur. Ibi
numerus quantus est notus efficitur, ibi linearum discretio absolute
conspicitur, ibi convenientia musicae patet, ibi astrorum motus visuali
cognitione certissimus est, ibi veritas superna videndo nota est; Dei
sapientiam contuebimur, qua maiestate singula quaeque disponat. Ibi videbimus
quam irrite acatholicis lacerabatur ecclesia. Ibi eam conspiciemus in vestitu
deaurato astare a dextris sponsi et regis sui. Ibi cognoscemus quanta fuerit
sub sole vanitas vanitantium. Ibi revera cernemus quam salubriter monebamur
Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies; cui omnia comparata vilissima
sunt, qui numquam aliter fuit, numquam aliter erit, cum quo esse nemo nisi
feliciter potest, sine quo esse nemo nisi infeliciter valet. Sic dum talis
agnitio ab anima rationali et iam purgata revolvitur, inveniri ab ea non potest
quod amplius expetatur.
5.
Opinari quidem possumus spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur,
sed quis sit ille suavitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intellegi
nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae volunt et nulla
adversitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae nequeunt
inter se sentire contraria, ibi erunt artus qui spiritali consensu ornent, non
concupiscentia carnali degenerent, ibi denique caelesti sobrietate fulgebunt,
non autem mundanis cogitationibus ebriae polluentur. Domicilia plane eorum, ut
putamus, in supernis erunt et terras non appetent quarum usum necessarium non
habebunt.
6.
Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio, sed sequestratim ab
impiis electi magna locorum qualitate et regione dividentur. Civitas caelestis,
mansio secura, patria totum continens quod delectet; populus sine murmure,
incolae quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes, ubi nullum
avida molestat esuries, nullum morbida aegritudo consumit. Nullus probatur
liberam erubescere nuditatem nec quemquam gravia frigora contristant, non
aestus anhelum corpus exurit, nullus reparatores appetit somnos ubi nemo
cognoscitur esse lassatus. Omnia blanda, omnia suavia, cuncta tranquilla,
quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem habebit saluberrimam
perpetuis saeculis unitatem.
7.
Erit etiam illic dies continua et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube
fuscatur sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis talis
splendor mentis est et lumen intellegentiae ut ipsum, ut dictum est, sicut in
maiestate sua est, mereantur conspicere creatorem. Quocirca libris veterum
rationabiliter commonemur quod pars illa emundata atque meliorata divino munere
veraciter speculetur auctorem, quae eius nihilominus portat imaginem. Inde
denique videbimus unde credimus, et ex ea parte illud summum, eximium,
singulare contemplabimur unde utique meliores sumus.
8.
Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum animi nostri sensa
permulcet! lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia cum videtur! aspecti
flores gratissima nos iucunditate reficiunt; terram viridem, mare caeruleum,
aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod
si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros venerint res creatae,
quid illa maiestas tunc visa conferre creditur cui nihil simile reperitur?
|