Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
De Anima

IntraText CT - Text

  • XVI. DE DEO.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. DE DEO.

1. Tunc perfecte cognoscemus quod modo salutariter credimus. Nec enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc quae sunt vera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex trinumque simplicabile, parilitas in omnipotentia, aequalitas in caritate, unitas in natura. Haec excellenter et singulariter simul iudicat iustitia sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur virtute sua. Potestas incomprehensibilis, beatitudo mirabilis ex qua beantur quaecumque beata sunt, vivificantur quaecumque viventia sunt, continentur quaecumque subsistunt; cuncta librans, simul cuncta discernens, quae ideo in iudicando non labitur quoniam in cognoscendo non fallitur. Cum non appareat, praesens bonis est, et cum nusquam desit, absens malis est. Immobilis quia ubique tota est, incessabilis quia voluntates suas semper operatur. De toto se audit, de toto se videt non ex aliqua parte, tamquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili virtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare, sed haec propter intellegentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat.

2. Virtus sancta, universa creans atque disponens, regnat maiestate propria et gloria sempiterna. Incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia caelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit; serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur, scilicet quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta. Irascitur placidus, iudicat tranquillus, et sine mutabilitate eius provenit quod delinquentium reatus exciperet. Rerum humanarum valde miserator, conversis statim parcens, peccantes expectando recorrigens, et cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat adversum.

3. Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? ibi plene cognoscemus quam subiecta sint in conspectu eius gloriae, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, carissimo famulantur excelsi principatus obsequio, in numerabiles potestates fideliter et constanter oboediunt quem semper indiget quaevis excellentia summitatis.

4. Quid iam de eius singulari potentia coniciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus quod ei parere posse minime dubitamus? tunc liberati intellegemus cui dementes resistere temptabamus; ad quam magnifica provocati, quibus videbamur sordibus occupari! illud in momento videre sufficeret quod nos in aeternum promittit veritas intueri. Illic convincitur omnis pravitas quaestionum, illic male credita veritatis ipsius facie superantur. Sine fine regnum, sine nocte lux, sine vitiis corpus, sine mortibus vita. Et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui sed multo melius quod inde non probatur exiri. Vincunt vota qui vocantur ad praemia. Tunc vere cognoscunt quam feliciter creati sint qui ad tam magna pervenerint.

5. O incomprehensibilis maiestas et pietas, nam inter operas rerum quibus mundi ambitus opificis laude completur nihil egregius probatur existere quam substantiae spiritales quae creatorem suum pura noscuntur mente cogitare. Reliqua enim facta sunt ad intellegentium delectationem; haec autem ad suam beatitudinem quae venerantur auctorem.

6. Tempus est ut quaestionum varietate dimissa dictorum copiosissimam densitatem in quibusdam manipulis colligamus ut fideli calculo numerata horreis memoriae compendiosa brevitate condantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License