1.
Primo igitur ut retinetis, auditores prudentissimi, proprie dici hominis animam
etymologiae ipsius consonatione docuimus, sequestrantes ab ea vocabula quae
nominum similitudine audientes confundere potuerunt; secundo, definitionem
substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum constat, absolvimus;
tertio, de substantiali eius qualitate decursum est; quarto, monstravimus
quemadmodum anima formam habere non possit; quinto, virtutes morales relatae
sunt quae contra vitia huius saeculi velut quaedam arma fortiter opponuntur;
sexto, de virtutibus animae naturalibus non pauca professa sunt; septimo, de
origine eius quae sunt lecta narravimus; octavo, sedem ipsius iudiciumque
descripsimus; nono, de corporis nostri positione tractatum est; decimo, anima
infidelis cum suis signis prout concessum videtur ostensa est; undecimo lucidam
mentem et plenam divinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus;
duodecimo, de spe futuri saeculi nonnulla, Domino largiente, memorata sunt ut
quam immortalem credimus perennes distributiones habere nihilominus sentiamus.
Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui caelos signorum
diversitate decoravit, qui annum menstruali venustate composuit, qui ventos
principales terrenae indigentiae provida dispositione concessit, qui diei
noctisque spatia horarum congrua quantitate divisit ut merito et animae
dilucidationi haec supputatio adhiberetur quae tantarum rerum naturalium
dispositionibus consecratur.
2. Restat
nunc, sapientissimi viri qui floretis ingenio, ut, mole mundi istius
salutariter transilita, divinae misericordiae nosmetipsos velociter offeramus
per quam plenissime illuminatur cogitantis obtutus. Intellegamus eum, diligamus
ipsum, et tunc animas nostras vere cognoscimus, si de illius largitate
sapiamus. Ipse enim magister potens atque perfectus est qui et vera dicat
animae nostrae et quae dixerit, eam faciat illuminata mente conspicere. In
schola siquidem Christi cor indocile non potest inveniri qui se ei tota mentis
integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit nec amittere quod pia
remuneratione susceperit. Fit ergo magna, pretiosa, dives anima, cum se ex
proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non
declinet, felicissima denique, si servet in carne quae in aethere superbi
angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo pervenit
sed potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis
supplicatione curvatis. Nostra tibi
humilitas accepta est; amas quod propter te non quaeris, desideras quod non
indiges. Ipsa est enim vitae nostrae mater, germana caritatis,
aestuantis animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae, et
sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse
virtutum.
3.
Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare voluisti ut eam non solum praecipere
sed etiam suscipere dignareris. Subisti quippe in assumpta hominis natura
iudicium qui iudicaturus es mundum; caesus es flagellis qui exaltas et humilias
reges; pertulisti in faciem odiosos consputus quem insatiabiliter videre
cupiunt angeli; felle potatus es qui humanum genus sic habuisti dulce ut rerum
Dominus naturam servi dignareris assumere; patienter coronam spineam suscepisti
qui comples orbem terrarum diverso flore praemiorum; condicionem subisti mortis
qui vitam creaturis tribuisti universis; tantaque fuit in sancta incarnatione
humilitas quanta est in divinitate incomprehensibilis maiestas.
4.
Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio
remediabilis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat vivere
quae solebat extinguere, non iniuria quoniam quae vitam omnium suscepit merito
ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore, quando res quae
pandebat inferos nunc perducit ad caelos. Vere omnipotens qui et ipsas miserias
fecisti potentes, nullus regum egentibus tuis par est, nullae purpurae
piscatorum tuorum retibus adaequantur, quando illae in mundanas tempestates
impellunt, haec ad litus aeternae securitatis adducunt. Pauper de nobis, dives ex tuo. Factus es socius
mortalitatis nostrae ut nos participes redderes aeternitatis tuae. Superbiam
humilitate, aculeum leti morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos,
convertens ad adiutorium quod paratum est ad nocendum, potentius esse
diiudicans laesiones ad utilitatem convertere quam causas malorum radicitus
amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et
adversae partis non monstrarentur indicia?
|