1. Tu
ergo, Domine iesu Christe, qui sic pro nobis flexus es ut homo fieri dignareris,
non in nobis patiaris perire quod decrevisti miseratus assumere. Meritum
nostrum indulgentia tua est; dona quod offeram, custodi quod exigas ut velis
coronare quod praestas. Vince de
nobis invidam potestatem quae sic decipit ut delectet, sic delectat ut perimat;
hostis dulcis, amicus amarus est. Nosti enim quam feraliter lubricus anguis
illabitur, squamis repentibus minutatim corpus omne sollicitat, et ne eius
intellegatur adventus, fixum non habet impressa varicatione vestigium. Invidit,
pro dolor, tam magnis populis, cum duo essent, et adhuc temporales persequitur
quos impio ambitu fecit esse mortales. Se intercipit quod alios decipit, et
nullo fine corrigi meretur quia de omnium deceptione damnandus est. Quapropter
non possit iniquus ne convalescat interitus, dominatum in nobis non exerceat
qui numquam praestiti sed virtus tua nos possideat quae creavit. Doleat perisse
quod fecit, dum nos viderit perire quos voluit.
2. Domine, quia in
nobis non est quod remunereris sed in te semper est quod largiaris, eripe me a
me et conserva me in te. Impugna quod feci et vindica quod fecisti. Tunc
ero meus, si fuero tuus. Via sine errore, veritas sine ambiguitate, vita sine
fine, dona noxia odisse et profutura diligere. In te ponam prospera, mihi
applicem semper adversa, quam nihil sim sine te sapiam. Qualis vero te cum
possim esse cognoscam. Intellegam qui sum ut ad illud valeam pervenire quod non
sum. Nam sicut praeter te existere
non coepimus, ita et sine te esse proficui non valemus. Omnia vergunt
nihilominus in ruinam quae a maiestatis tuae pietate fuerint segregata. Te
autem amare, salvari; formidare, gaudere; invenire, crevisse; amisisse, perire
est. Tibi denique nobilius est servire quam mundi regna capessere, merito,
quando ex servis filii, ex impiis iusti, de captivis reddimur absoluti.
Quapropter contra peccata nostra misericordiae tuae munimen insurgat quae
nominis sui testimonio miseris datur; ut trina remunerati condicione sentiamus
nobis propitiam trinitatem. Petimus
quia iubes, pulsamus quia praecipis, et sine fine conferre mavis qui semper
commones ut rogeris.
3.
O altitudo pietatis, o clementiae incomprehensa profunditas, cum nemo possit aliquid
accipere si resistis, vim te precibus nostris pati posse testaris; merito,
quando a iudice petimus ut ad poenale iudicium non vocemur et per legislatoris
gratiam speramus eripi ne possimus a promulgata constitutione damnari. Tibi,
sancte rex, confidenter dicimus dimitte peccata et concede non debita. Omnis te
creatura operis tui bonitate collaudat; debemus tibi quod existimus, obligamur
etiam quod cotidiano munere continemur. Gaudeamus et hinc quoque, gloriosissime
Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex,
organum corporis nostri ut harmoniae mentis possit aptari, nec sic roboretur ut
superbiat, nec sic languescat ut deficiat. Tu nosti quae vere moderata sunt.
Vasa tua sic reple prosperis ut capacitas non praebeatur adversis. Dominetur
ratio, serviat caro, quoniam a te solo potest effici ne fragilitate corporis
possis offendi.
4.
Verum haec pro nostro modulo, non pro rerum ipsarum magnitudine dicta
sufficiant, quando et amplius quam expetebamur ediximus et alma lumina veracium
litterarum breviter talia cauteque docuerunt. Illi enim potuerunt de his
inoffense dicere qui purificati divino munere probabili se meruerunt
conversatione tractare.
|