1. Si
conscientia secura est Eucharisti, aut solus huc ante venire non debuit, cum
accusator eius aegritudine teneretur, aut postea quam accusator eius huc venit,
hic potius debuit permanere, donec in praesenti accusatore suo manifestissime
confutato suam nobis innocentiam manifestissime conprobaret. nos tamen eius
causa iustitiam reservantes, quamvis intellegamus tergiversationibus eum suis
audientiam declinare, in qua fallere omnino non posset, defensorem Anastasium
cum praeceptione direximus, ut, si se confideret posse purgari, ad nostrum
properaret examen, ubi convenienter ab accusatoris obiectionibus expeditus
liber apud nos posset existere; quod si non fecisset, sciret de conscientia sua
se esse confessum.
2. Item.
quod dicis non apud me Fausti debere verba proferri accusantis Eucharistum,
quia ipse eum ante laudaret, tanto magis huic credendum est, qui scelus eius ex
ipsa verius potuit familiaritate cognoscere. quod in tantum verum esse
monstratur, ut ad Faustum convincendum nullatenus venire praesumat: quod
utique, si conscientiam ab obiectionibus Fausti liberam se habere confideret,
etiam nullo mandante facere debuisset.
3. Item.
dicit tua nobilitas nescio quos illic parentes Fausti iam fuisse convictos.
tanto magis fiducialius huc Eucharistus properare debuerat, ut et Faustum sic
ut proximos de mendacii concinnatione, quod dictum est saepe, convinceret.
neque enim parentes Fausti contra Eucharistum apud nos querimoniam commoverunt,
sed eum hic Faustus positus accusat. non ergo ad nos pertinet, si illos
convicit, qui eius apud nos non fecerant mentionem aut nunc etiam ad accusandum
Eucharistum venire dissimulant, nisi Faustum, qui in eius accusatione
persistit, in nostra examinatione convincat. quid autem visum fuerit nobilitati
tuae, ut mihi iniuriam faceretis, ignoro, dum putatis, quia de nostro iudicio
causa deberet auferri, et ad episcopos intra provinciam positos pro Eucharisti
et sociorum voluntate transferri: quod non poterit ulla omnino ratione fieri.
4. Item.
nobilitatem tuam magis ac magis commonemus, ut se ab ecclesiasticis causis et
rebus abstinere dignetur et permittas omni exagitatione cessante religionis
regulam custodiri, praecipue cum te alterius communionis non dubium sit, nec
personam tuam debeas rebus ad te non pertinentibus qualibet intentione miscere,
ne nos conpellas, ut supra diximus, ad domnum filium meum regem haec omnia
missa relatione referre, quia, cum ipse pro sua sapientia causis ecclesiasticis
in nullo velit esse contrarius, iustum est, ut quicumque sub illius regno
vivit, quod facit rex magnificus imitetur, ne videatur supra illius tendere
voluntatem.
|