Domitori orbis, praesuli et reparatori libertatis senatui urbis Romae
Flavius
1.
Theodericus rex. Pervenit ad nos, patres conscripti, de ecclesiae missa
utilitate suggestio et nostrae mansuetudinis grata sacri coetus vestri
ordinatio corda pulsavit. et licet post venerabilem synodum ad huiusmodi
decreta vestri sufficiat ordinatio sola iudicii, tamen pro vestra huiusmodi
praesentibus oraculis dedimus consultatione responsum, ut nulli fas sit
ecclesiae cuiuslibet antistiti sub qualibet alienatione de proprietate
contractus. usumfructum plane suum cui salva voluerint aequitate praestabunt.
neque enim frustrari [debet] sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis
debita omnibus vel statui ecclesiae res delata. quid enim tam profanum est quam
ut in hac largientis parte violetur arbitrium, dum quod ad ecclesiam quisque
voluit pertinere, privatae sibi vindicent pro usufructu rei personae contractum.
ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit et ultra usumfructum
rem tenere cupit episcopo vel clero largiente, alienata res protinus cum
fructibus a venerando praesule vindicentur. et cetera.
Data V Idus Martias Ravenna Venantio v. c. consule.
|