|
1.
*** tenuis munera laudatoris. et cum desiderio vestro de illo satisfieri
cupitis, inmensae praedicationis obsequia postulatis. O quam nimium est amorem
publicum ieiuna oratione saturare et quam arduum de celsis principibus humiles
loqui: ut quos vestra solet oratio comere, audiant incauta desideriis vota
laudare.
2.
Sed iustitiam vestram postulo, proceres viri, ne ab uno exigatis, quod debetur
ab omnibus. caret culpa necessitas: nec possum solus in reatum vocari, cum
omnes insolubiliter videntur obnoxii. habemus quandam dei iustitiam: quis a me
postulet infinita? quis exigat, quae numerare non sufficit? repetitio nisi
explicabilis non tenet debitorem; inmensa semper absolvunt et magnitudo rerum
respuit conpensationis angustum. partimini ergo, principes viri, ut quibus
satisfacere cuncta non possumus, eis offeramus devotis viribus quae valemus.
quis enim momentis omne recolligat, quod tot saeculis manus larga profundit?
hoc sacrarium vestris implet honoribus, plebem statutis pascit inpensis,
provincias iustitiae serenitate tranquillat, frenat superbas gentes imperio: et
illud ad solum videtur esse confusum, quod ab eius regno cognoscitur alienum.
3.
Macte, infatigabilis triumphator, quo pugnante fessa rei publicae membra
reparantur et ad saecula nostra antiqua beatitudo revertitur. Galliam quondam
fuisse Romanam solis tantum legebamus annalibus: aetas non erat iuncta
notitiae, credulitas incerta vagabatur ***
4.
Pyrro testante praeconium; in quo tantum valuere virtutes, ut eum in acie
positus laudaret inimicus. Regulum affectata poena concelebrat; Deciorum famam
mors devota vivificat; Fabius efficaci cunctatione laudatur; quid Catonem
repetam disciplinarum libros moribus transeuntem? vel nostrum Tullium armis
omnibus eloquentiae viribus fortiorem? quos mihi tam difficile est numerare, ut
vobis facile datum est felicitate superasse. Gratum quidem orationi nostrae
opus in laude priscorum, quorum laboribus consistit imperium; sed tantum est
praesentis boni publici decus, ut feliciter maiores suos inumbret fortunata
successio et posteritati libenter cedant, qui suis saeculis omnia humana
transcenderant. nam, ut Aventini turbam civica dissensione pollutam et
volubilis urnae vertiginem totumque in Campo venale taceamus: paresne fuerunt
in religione maiores, cum simulacris sensu carentibus rationabiles
subplicarent? petebantur vitae remedia, quae vitae munera non habebant; et, si
causam antiquae foeditatis excutias, plus ille poterat, qui rogabat. Veniat
nunc vetustas ad medium et, si audet, prudentiam sibi cum nostris vindicet,
quae divina nescivit.
5.
Iactent se prisci consules praepetum initiati semper auspiciis, qui motus avium
quam hominum iudicia captaverunt: firmabat trepidum candidatum errans volatus;
et iudicium erat publicum, quod venisset ad casum. et nos gloriamur de
sententia boni principis; laetamur de consensu senatus ***
6.
Hinc est, clementissime domine, quod te populi non patiuntur abscedere, sed
omnes sibi cupiunt advenire. ingrata vita est, quae tuos non meretur aspectus;
et taedet propriis sedibus inhaerere, quos coactus fueris pro rerum necessitate
deserere. Iure ergo omnium desideria in tuam praesentiam concitantur: amore
principis murmur exoritur et ex eo subiectos tristes efficis, quia nimium
diligi conprobaris. sed tu, domine, prudentissimo principi maiestatis tuae
praesta consilia: humana vota nesciunt praevidere quod eligant: tu eum fac
semper gerere, quod nosti generaliter omnibus expedire * e *** eiusdem * is
repererit ***. Cum laudes tuas, clementissime regum, ingenio quidem destitutus
sed magna fultus alacritate recitarem, in ordinem me dicta redigere *** gloria
fieret * anis, et mihi nomen praestetur amatoris praeceptis et conclusi ne
praeterita quae *** nam iugiter videntur a futuris saeculis *** fere quod
de.minum texisse
7.
Auge, regum prudentissime, gentem sat inaquam gloriam tuam sic intellegis
diligi ut numquam de mundo patiatur auferri. nam quilibet potest vobis ad
tempus offerre quae bona sunt; a Romano eloquio tibi tribuitur, quod omni
aetate laudetur: non immerito, quando perpetua recipitis, pro quorum libertate
* vestris post arma * sequi mi * castra, quando * posset referre victorias.***
|