|
1. quando ille inter
virgines delicatas occultatus as non solum fortem se sed et virum negavit: nam
qui potuit atrociter ferrum distringere, elegit molliter pensa tractare. Dicat
aliquis matris iussionibus obsecutum; sed hoc pati non debuit bellicosus: fas fuit
illam sub pietatis excusatione peccare, hic vero se non potuit sine magno
dedecore pudoris occulere.
2.
Tu autem cum gente ferocissima pugnaturus quaesisti, quem ad modum a communione
discretus occultum aliquid non haberes, sermones non gravatus a gente mutuari,
ut quae dicenda sunt, distinctius explicentur.
3.
Equum tibi galeare eligis decenter aptare, cui inter niveas comas iubarum
crines nigerrimos miscuisti, ut quia poterant natura reperiri similes, hic
ingenio fieret singularis. quae fuit virium tanta fiducia illud magis quaerere,
quod in te hostes potuisset violentius excitare.
4.
Gloriose cupiunt fallendi subsidia pugnaturi, ut quoquo modo decipiant, quos
vincere velle festinant. tu contra nisus es, ut asperos belli casus minime
falleres, sed ut notabilis potius cunctis hostibus appareres: non contentus
utique hanc robori tuo fieri contumeliam, ut clandestinis videreris praesidiis
adiuvari, quando illam virtutis gloriam constat esse perfectam, cui aperto
quaeritur marte victoria.
5.
Denique, ut congrua factis probetur esse praesumtio, quando explicabilia subire
fortis, inpossibilia temtare dementis est: cum Deorici civitas fortium Gothorum
obsidione *** laeva percussus vehementius dimicavit, ut putares inlaesum, quem
non ambigeres sauciatum. dicam incredibilia sub conscientia veritatis:
vulnerato quoque quo videbatur insedere cornipede sola tantum dextera et se
tueri potuit et inimicorum mortibus gloriosa sufficit. Sentio me quidem,
clementissime regum, in hac audientiae corona praestrictum laurearum vestrarum
amoenitate refoveri, sed a circumstantibus nescio qui adicitur: et cum diversa
clade peremtos referunt qui interfuisse noscuntur, tot praecones facti sunt,
quot tuis virtutibus affuerunt. Taceamus paulisper, dum maiora dicat exercitus.
o me beate superatum: video relationem meam per augmenta transcendi, cui
putabam posse vix credi. Felicem te, domine, praedicatione multiplici: de quo
plus contigit a pugnatoribus prodi quam potuit a laudatore narrari.
6.
Persequamur itaque ordinem rerum, ne, dum te tardius remuneratum esse
referimus, regnatorem illius temporis accusemus. mox enim, ut Ravennam deo
nobis praestante reversus es, spatarii meruisti nihilominus dignitatem, ut
laborem bellicum honor testaretur armorum. quem locum tua modestia et
maturitate nobilitans, otioso pro parvula aetate rege, cum legatis saepius
necessaria dissertabas; et miro laudis eventu reverentiam tibi potius impendi
feceras, qui senilibus curis adulto principi serviebas. Singidunum civitas
quondam otii ***
7.
Trahis nos e gesta retexere ne perpens ***, quae hodie de denique *** ea * quae
*** et suspiciones, quas iam de cunctorum laude concitaveras, apud sollicitos
dominos non haberes. Delectat me, regum eximie, vestrae quidem * es, quia
bonarum rerum nulla satietas est, sed pia * tum frequenter aeterna sint, tam a
desideria * di *** est * suum. Vindica * interitum gladio meristam gravissimus
percussit, quem urbis hodie felicitas ammiranda custodiat, ut quotiens mutum
animal inspicitur sinistra, totiens livo * non leve miraculum fuit tantis * consueta
sic apricis *** qui regem an ***is fortem gladium *** ne *** ruina in sanguine
restai ius spes certa pervenit ad regnum *** felici res publica potuit
quassatas validare *** testi sapiente conplestis felicissime *** ito *** factum
quod *** seta te berbatim * Habe * praemi tanti. *** de consilio vestro hoc *
fabula mundi citura est * a * non potuissent eligere, nisi qui probetur saepius
bella peregisse. Redeamus igitur ad dominam felicem *** aliquid *** virtutibus
excusare non poterit, cum, se coniugem viri fortis agnoscit. huc ergo ad aulica
penetralia, sorores honestissimae, convenite; hic cum summo nitore comite, quae
vos possit ornare. prima frontem castitas caelestis instituat; deinde rosea
verecundia genas depingat; moderata temperantia fulgentium luminum serenet
aspectum; cor nobile mitis pietas amministret; sermonem linguae honora
sapientia largiatur; gressus religiosos modestia tranquilla conponat: talem
pompam habere meretur obsequii, quae tantorum regum posteritas potuit inveniri.
Vos autem nubescite prasini, pallescite lychnides, albescite hyacinthi,
fuscamini margaritae: non hic regias opes insana cupiditate devoratis, tulit
vobis pretia, quae de se probatur ornata. Ferunt amabilem Venerem toto orbe
laudatam strabis intendisse, inter innumeras margaritas et ostrum verenda
nigredine decorum serena facie plus lucentem, quae in medio constituta gemmarum
suum vincit ornatum.
8.
En corusca sedes, quam dives India miretur, Persis gemmata concelebret,
Hispania nobilis obstupescat; ubi roseas virgines intuemur pinnis rutilantibus
alatas, quales pomposas decet esse Victorias. margaritarum quin etiam lacteae
coronae flexis auro circulis pulcherrima rotunditate clauduntur: sic in opere
tuo videtur positum, quod sola felicitas meretur ad praemium.
9.
Hyacinthi quoque taetra luce vibrantes cum luminibus claris mixtas cernuntur
emicare nigredines, prasini tremula viriditate conludunt, lychnitae vomunt
frigidas flammas, Hispanae sanguineos colores emanant: et una dispositio tua
tot diademata
10.
conficit, quae cunctas mundi dominas Sidereum quoddam sunt inpigre perenne quod
non praestat aestate. Nam qui re peculi altitudinem propria est intentam
dulcedinem meritos esse conspectu essent sol operibat summa semper illis quod
semper laudaretur. Videmus enim do relucent in amictus ***
11.
omnia regna superat, dinosceris potens tui. iam, si cum propriis moribus
compareris, facile ab insigni animae parte superaris, quae pulchritudine
corporis mortalia cuncta transcendis.
12.
Fecisti quoque, domina; palatium, quod te etiam ignotis evidenter ostenderet,
quando ex ingenti habitaculo residentis colligitur magnitudo.
13.
Renidet crusta marmorum concolor gemmis, sparsum aurum fulget in rotatas
saxorum venas musivi munera describunt; et totum metallicis coloribus comitur,
ubi cerea pictura noscatur. Samiramis
regina Babylonicos muros bitumine sulpureque permixto in circulum fabricasse
memoratur; sed quid mirum, si ferro fuit inadibile, quod ab armis se non potuit
vindicare? Regis Persarum Cyri domus variis auro lapidibus inligatis constructa
perhibetur***
|