Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Orationes

IntraText CT - Text

  • ORATIO I
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ORATIO I

1. *** tenuis munera laudatoris. et cum desiderio vestro de illo satisfieri cupitis, inmensae praedicationis obsequia postulatis. O quam nimium est amorem publicum ieiuna oratione saturare et quam arduum de celsis principibus humiles loqui: ut quos vestra solet oratio comere, audiant incauta desideriis vota laudare.

2. Sed iustitiam vestram postulo, proceres viri, ne ab uno exigatis, quod debetur ab omnibus. caret culpa necessitas: nec possum solus in reatum vocari, cum omnes insolubiliter videntur obnoxii. habemus quandam dei iustitiam: quis a me postulet infinita? quis exigat, quae numerare non sufficit? repetitio nisi explicabilis non tenet debitorem; inmensa semper absolvunt et magnitudo rerum respuit conpensationis angustum. partimini ergo, principes viri, ut quibus satisfacere cuncta non possumus, eis offeramus devotis viribus quae valemus. quis enim momentis omne recolligat, quod tot saeculis manus larga profundit? hoc sacrarium vestris implet honoribus, plebem statutis pascit inpensis, provincias iustitiae serenitate tranquillat, frenat superbas gentes imperio: et illud ad solum videtur esse confusum, quod ab eius regno cognoscitur alienum.

3. Macte, infatigabilis triumphator, quo pugnante fessa rei publicae membra reparantur et ad saecula nostra antiqua beatitudo revertitur. Galliam quondam fuisse Romanam solis tantum legebamus annalibus: aetas non erat iuncta notitiae, credulitas incerta vagabatur ***

4. Pyrro testante praeconium; in quo tantum valuere virtutes, ut eum in acie positus laudaret inimicus. Regulum affectata poena concelebrat; Deciorum famam mors devota vivificat; Fabius efficaci cunctatione laudatur; quid Catonem repetam disciplinarum libros moribus transeuntem? vel nostrum Tullium armis omnibus eloquentiae viribus fortiorem? quos mihi tam difficile est numerare, ut vobis facile datum est felicitate superasse. Gratum quidem orationi nostrae opus in laude priscorum, quorum laboribus consistit imperium; sed tantum est praesentis boni publici decus, ut feliciter maiores suos inumbret fortunata successio et posteritati libenter cedant, qui suis saeculis omnia humana transcenderant. nam, ut Aventini turbam civica dissensione pollutam et volubilis urnae vertiginem totumque in Campo venale taceamus: paresne fuerunt in religione maiores, cum simulacris sensu carentibus rationabiles subplicarent? petebantur vitae remedia, quae vitae munera non habebant; et, si causam antiquae foeditatis excutias, plus ille poterat, qui rogabat. Veniat nunc vetustas ad medium et, si audet, prudentiam sibi cum nostris vindicet, quae divina nescivit.

5. Iactent se prisci consules praepetum initiati semper auspiciis, qui motus avium quam hominum iudicia captaverunt: firmabat trepidum candidatum errans volatus; et iudicium erat publicum, quod venisset ad casum. et nos gloriamur de sententia boni principis; laetamur de consensu senatus ***

6. Hinc est, clementissime domine, quod te populi non patiuntur abscedere, sed omnes sibi cupiunt advenire. ingrata vita est, quae tuos non meretur aspectus; et taedet propriis sedibus inhaerere, quos coactus fueris pro rerum necessitate deserere. Iure ergo omnium desideria in tuam praesentiam concitantur: amore principis murmur exoritur et ex eo subiectos tristes efficis, quia nimium diligi conprobaris. sed tu, domine, prudentissimo principi maiestatis tuae praesta consilia: humana vota nesciunt praevidere quod eligant: tu eum fac semper gerere, quod nosti generaliter omnibus expedire * e *** eiusdem * is repererit ***. Cum laudes tuas, clementissime regum, ingenio quidem destitutus sed magna fultus alacritate recitarem, in ordinem me dicta redigere *** gloria fieret * anis, et mihi nomen praestetur amatoris praeceptis et conclusi ne praeterita quae *** nam iugiter videntur a futuris saeculis *** fere quod de.minum texisse

7. Auge, regum prudentissime, gentem sat inaquam gloriam tuam sic intellegis diligi ut numquam de mundo patiatur auferri. nam quilibet potest vobis ad tempus offerre quae bona sunt; a Romano eloquio tibi tribuitur, quod omni aetate laudetur: non immerito, quando perpetua recipitis, pro quorum libertate * vestris post arma * sequi mi * castra, quando * posset referre victorias.***




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License