Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Orationes

IntraText CT - Text

  • ORATIO II
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ORATIO II

1. quando ille inter virgines delicatas occultatus as non solum fortem se sed et virum negavit: nam qui potuit atrociter ferrum distringere, elegit molliter pensa tractare. Dicat aliquis matris iussionibus obsecutum; sed hoc pati non debuit bellicosus: fas fuit illam sub pietatis excusatione peccare, hic vero se non potuit sine magno dedecore pudoris occulere.

2. Tu autem cum gente ferocissima pugnaturus quaesisti, quem ad modum a communione discretus occultum aliquid non haberes, sermones non gravatus a gente mutuari, ut quae dicenda sunt, distinctius explicentur.

3. Equum tibi galeare eligis decenter aptare, cui inter niveas comas iubarum crines nigerrimos miscuisti, ut quia poterant natura reperiri similes, hic ingenio fieret singularis. quae fuit virium tanta fiducia illud magis quaerere, quod in te hostes potuisset violentius excitare.

4. Gloriose cupiunt fallendi subsidia pugnaturi, ut quoquo modo decipiant, quos vincere velle festinant. tu contra nisus es, ut asperos belli casus minime falleres, sed ut notabilis potius cunctis hostibus appareres: non contentus utique hanc robori tuo fieri contumeliam, ut clandestinis videreris praesidiis adiuvari, quando illam virtutis gloriam constat esse perfectam, cui aperto quaeritur marte victoria.

5. Denique, ut congrua factis probetur esse praesumtio, quando explicabilia subire fortis, inpossibilia temtare dementis est: cum Deorici civitas fortium Gothorum obsidione *** laeva percussus vehementius dimicavit, ut putares inlaesum, quem non ambigeres sauciatum. dicam incredibilia sub conscientia veritatis: vulnerato quoque quo videbatur insedere cornipede sola tantum dextera et se tueri potuit et inimicorum mortibus gloriosa sufficit. Sentio me quidem, clementissime regum, in hac audientiae corona praestrictum laurearum vestrarum amoenitate refoveri, sed a circumstantibus nescio qui adicitur: et cum diversa clade peremtos referunt qui interfuisse noscuntur, tot praecones facti sunt, quot tuis virtutibus affuerunt. Taceamus paulisper, dum maiora dicat exercitus. o me beate superatum: video relationem meam per augmenta transcendi, cui putabam posse vix credi. Felicem te, domine, praedicatione multiplici: de quo plus contigit a pugnatoribus prodi quam potuit a laudatore narrari.

6. Persequamur itaque ordinem rerum, ne, dum te tardius remuneratum esse referimus, regnatorem illius temporis accusemus. mox enim, ut Ravennam deo nobis praestante reversus es, spatarii meruisti nihilominus dignitatem, ut laborem bellicum honor testaretur armorum. quem locum tua modestia et maturitate nobilitans, otioso pro parvula aetate rege, cum legatis saepius necessaria dissertabas; et miro laudis eventu reverentiam tibi potius impendi feceras, qui senilibus curis adulto principi serviebas. Singidunum civitas quondam otii ***

7. Trahis nos e gesta retexere ne perpens ***, quae hodie de denique *** ea * quae *** et suspiciones, quas iam de cunctorum laude concitaveras, apud sollicitos dominos non haberes. Delectat me, regum eximie, vestrae quidem * es, quia bonarum rerum nulla satietas est, sed pia * tum frequenter aeterna sint, tam a desideria * di *** est * suum. Vindica * interitum gladio meristam gravissimus percussit, quem urbis hodie felicitas ammiranda custodiat, ut quotiens mutum animal inspicitur sinistra, totiens livo * non leve miraculum fuit tantis * consueta sic apricis *** qui regem an ***is fortem gladium *** ne *** ruina in sanguine restai ius spes certa pervenit ad regnum *** felici res publica potuit quassatas validare *** testi sapiente conplestis felicissime *** ito *** factum quod *** seta te berbatim * Habe * praemi tanti. *** de consilio vestro hoc * fabula mundi citura est * a * non potuissent eligere, nisi qui probetur saepius bella peregisse. Redeamus igitur ad dominam felicem *** aliquid *** virtutibus excusare non poterit, cum, se coniugem viri fortis agnoscit. huc ergo ad aulica penetralia, sorores honestissimae, convenite; hic cum summo nitore comite, quae vos possit ornare. prima frontem castitas caelestis instituat; deinde rosea verecundia genas depingat; moderata temperantia fulgentium luminum serenet aspectum; cor nobile mitis pietas amministret; sermonem linguae honora sapientia largiatur; gressus religiosos modestia tranquilla conponat: talem pompam habere meretur obsequii, quae tantorum regum posteritas potuit inveniri. Vos autem nubescite prasini, pallescite lychnides, albescite hyacinthi, fuscamini margaritae: non hic regias opes insana cupiditate devoratis, tulit vobis pretia, quae de se probatur ornata. Ferunt amabilem Venerem toto orbe laudatam strabis intendisse, inter innumeras margaritas et ostrum verenda nigredine decorum serena facie plus lucentem, quae in medio constituta gemmarum suum vincit ornatum.

8. En corusca sedes, quam dives India miretur, Persis gemmata concelebret, Hispania nobilis obstupescat; ubi roseas virgines intuemur pinnis rutilantibus alatas, quales pomposas decet esse Victorias. margaritarum quin etiam lacteae coronae flexis auro circulis pulcherrima rotunditate clauduntur: sic in opere tuo videtur positum, quod sola felicitas meretur ad praemium.

9. Hyacinthi quoque taetra luce vibrantes cum luminibus claris mixtas cernuntur emicare nigredines, prasini tremula viriditate conludunt, lychnitae vomunt frigidas flammas, Hispanae sanguineos colores emanant: et una dispositio tua tot diademata

10. conficit, quae cunctas mundi dominas Sidereum quoddam sunt inpigre perenne quod non praestat aestate. Nam qui re peculi altitudinem propria est intentam dulcedinem meritos esse conspectu essent sol operibat summa semper illis quod semper laudaretur. Videmus enim do relucent in amictus ***

11. omnia regna superat, dinosceris potens tui. iam, si cum propriis moribus compareris, facile ab insigni animae parte superaris, quae pulchritudine corporis mortalia cuncta transcendis.

12. Fecisti quoque, domina; palatium, quod te etiam ignotis evidenter ostenderet, quando ex ingenti habitaculo residentis colligitur magnitudo.

13. Renidet crusta marmorum concolor gemmis, sparsum aurum fulget in rotatas saxorum venas musivi munera describunt; et totum metallicis coloribus comitur, ubi cerea pictura noscatur. Samiramis regina Babylonicos muros bitumine sulpureque permixto in circulum fabricasse memoratur; sed quid mirum, si ferro fuit inadibile, quod ab armis se non potuit vindicare? Regis Persarum Cyri domus variis auro lapidibus inligatis constructa perhibetur***




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License