1.
Cum disertorum gratiam aut communibus fabulis aut gratuitis beneficiis, nullis
tamen veris meritis collegissem, dicta mea, quae in honoribus saepe positus pro
explicanda negotiorum qualitate profuderam, in unum corpus redigere suadebant,
ut ventura posteritas et laborum meorum molestias, quas pro generalitatis
commodo sustinebam, et sinceris conscientiae inemptam dinosceret actionem.
2.
Dicebam dilectionem ipsorum mihi potius fore contrariam, ut, quod modo propter
desideria supplicantium putabatur acceptum, postea legentibus videretur
insubidum. addebam debere illos Flacci dicta recolere, qui monet, quid periculi
vox praecipitata possit incurrere.
3. Respondendi
celeritatem cunctos videtis exigere, et creditis me impaenitenda proferre?
dictio semper agrestis est, quae aut sensibus electis per moram non comitur aut
verborum minime proprietatibus explicatur. loqui nobis communiter datum est:
solus ornatus est, qui discernit indoctos.
4. Nonus annus ad
scribendum relaxatur auctoribus: mihi nec horarum momenta praestantur: mox ut coepero,
clamoribus imminetur et festinatione nimia geritur, ne cautius coepta
peragantur. alter nos frequentia invidiosae interpellationis exaggerat: alter
miseriarum mole castigat: alii furiosa contentionum seditione circumdant.
5. Inter haec cur
requiritis dictationis eloquium, ubi copiam vix possumus habere sermonum? ipsas
quoque noctes inexplicabilis cura circumvolat, ne desint alimonia civitatibus,
quae supra omnia populi plus requirunt, studentes ventri, non auribus. hinc est
quod cogimur animo per cunctas ire provincias et iniuncta semper inquirere,
quia non sufficit agenda militibus imperare, nisi haec iudicis assiduitas
videatur exigere. nolite, quaeso, noxie nos amare. declinanda est suasio quae
plus habet periculi quam decoris.
6. Sed illi me potius
tali disceptatione fatigabant: ëpraefectum te praetorianae sedis omnes
noverunt, cui dignitati occupationes publicae velut pedisequae semper
assistunt. ab hac enim exercituales flagitantur expensae: ab hac victus
quaeritur sine temporis consideratione populorum: huic etiam vel solum grave
iudiciorum pondus adiectum est. cui ideo leges visae sunt inmensum onus
imponere, dum ad ipsam honoris gratia maluerunt paene omnia pertinere. quod
enim spatium possis publico labori subripere, quando in unum pectus confluit,
quicquid utilitas generalitatis exposcit?
7. Addimus etiam, quod
frequenter quaesturae vicibus ingravato otii tempus adimit crebra cogitatio, et
velut mediocribus fascibus insudanti illa tibi de aliis honoribus principes
videntur imponere, quae proprii iudices nequeunt explicare. haec autem facis
nulla vendendo, sed exemplo proprii genitoris ab sperantibus accipis solos
labores: sic petentibus praestando gratis sub continentiae munere cuncta
mercaris.
8. Regum quin etiam
gloriosa colloquia pro magna diei parte in bonum publicum te occupare noverunt,
ut fastidium sit otiosis expectare, quae tu continuo labore cognosceris
sustinere. verum hoc magis tibi ad suffragium laudis potest proficere, si inter
tanta et talia valueris legenda proferre: deinde quod rudes viros et ad rem
publicam conscia facundia praeparatos labor tuus sine aliqua offensione poterit
edocere, et usum, quem tu inter altercantium pericula iactatus exerces, illos,
qui sunt in tranquillitate positi, contingit felicius adipisci.
9. Proinde, quod salva
fide, qua frueris, dissimulare non poteris, tanta regum beneficia, si pateris
ignorari, frustra maluisti benigna festinatione concedi. noli, quaesumus, in
obscurum silentii revocare, qui te dicente meruerunt illustres dignitates
accipere. tu enim illos assumpsisti vera laude describere et quodam modo
historico colore depingere. quos si celebrandos posteris tradas, abstulisti,
consuetudine maiorum, morientibus decenter interitum.
10. Deinde mores pravos
regis auctoritate recorrigis, excedentis audaciam frangis, timorem legibus
reddis. et adhuc dubitas edere quod tantis utilitatibus probas posse congruere?
celas etiam ut ita dixerim, speculum mentis tuae, ubi te omnis aetas ventura
possit inspicere. contingit enim dissimilem filium plerumque generari: oratio
dispar moribus vix potest inveniri. est ergo ista valde certior arbitrii
proles: nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris sui posteritas veracius
aestimatur.
11. Dixisti etiam ad
commendationem universitatis frequenter reginis ac regibus laudes: duodecim
libris Gothorum historiam defloratis prosperitatibus condidisti. cum tibi in
illis fuerit secundus eventus, quid ambigis et haec publico dare, qui iam
cognosceris dicendi tirocinia posuisse?
12. Victus sum, fateor,
in verecundiam meam: nec obsistere tantis prudentibus potui, cum me viderem ex
affectione culpari. nunc ignoscite, legentes, et si qua est incauta
praesumptio, suadentibus potius imputate, quia mea iudicia cum illo videntur
facere, qui me decreverit accusare.
13. Et ideo quod in
quaesturae, magisterii ac praefecturae dignitatibus a me dictatum in diversis
publicis actibus potui reperire, bis sena librorum ordinatione composui, ut,
quamquam diversitate causarum legentis intentio concitetur, efficacius tamen
rapiatur animus, cum tendit ad terminum.
14. Illud autem
sustinere alios passi non sumus quod nos frequenter incurrimus in honoribus
dandis, impolitas et praecipites dictiones, quae sic poscuntur ad subitum, ut
vix vel scribi posse videantur. cunctarum itaque dignitatum sexto et septimo
libris formulas comprehendi, ut et mihi quamvis sero prospicerem et sequentibus
in angusto tempore subvenirem: ita quae dixi de praeteritis conveniunt et
futuris, quia non de personis, sed de ipsis locis quae apta videbantur
explicui.
15. Librorum vero
titulum, operis indicem, causarum praeconem, totius orationis brevissimam
vocem, variarum nomine praenotavi, quia necesse nobis fuit stilum non unum
sumere, qui personas varias suscepimus ammonere. aliter enim multa lectione
satiatis, aliter mediocri gustatione suspensis, aliter a litterarum sapore
ieiunis persuasionis causa loquendum est, ut interdum genus sit peritiae vitare
quod doctis placeat.
16. Proinde maiorum
pulchra definitio est sic apte dicere, ut audientibus possis concepta vota
suadere. neque enim tria genera dicendi in cassum prudens definivit antiquitas:
humile, quod communione ipsa serpere videatur: medium, quod nec magnitudine
tumescit nec parvitate tenuatur, sed inter utrumque positum, propria venustate
ditatum suis finibus continetur: tertium genus, quod ad summum apicem
disputationis exquisitis sensibus elevatur: videlicet, ut varietas personarum
congruum sortiretur eloquium et, licet ab uno pectore proflueret, diversis
tamen alveis emanaret, quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi qui trina
ista virtute succinctus causis emergentibus viriliter est paratus.
17. Huc accedit, quod
modo regibus, modo potestatibus aulicis, modo loqui videamur humillimis, quibus
alia contigit sub festinatione profundere, alia vero licuit cogitata proferre,
ut merito variarum dicatur, quod tanta diversitate conficitur. sed utinam,
sicut ista regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae resignent
merita dictionis.
18. Quapropter humile de
nobis verecunde promittimus: mediocre non improbe pollicemur: summum vero, quod
propter nobiltatem sui est in editiore constitutum, nos attigisse non credimus.
verum tamen sileant praesumptiones illicitae, qui legendi sumus. incongruo
namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui vestra potius iudicia
sustinemus.
|