1.
Cum siccitas praesentis anni, quae localiter certis solet desaevire temporibus,
terrenis visceribus nimio calore duratis abortivos messium fetus non tam edidit
quam inperfecta ubertate proiecit, maiori nunc studio quaerenda sunt quae etiam
in abundantia expeti consuerunt.
2.
Et ideo frumenta publica, quae de Calabro atque Apulo litoribus per
cancellarium vestrum aestatis tempore consuerant destinari, nec autumno venisse
modis omnibus permovemur, cum solis reflexus australia signa discurrens,
naturae ordine modificatus, tumultuosas procellas aeris permixtione resuscitat:
quod ab ipsis quoque mensibus datur intellegi, quando ex numero imbrium
futurorum competenter nomina susceperunt. quae ergo talis mora, ut in tantis
tranquillitatibus velocia necdum fuerint destinata navigia, cum stellarum non
mergentium lucidus situs tendi carbasa festinanter invitet et aeris sereni
fides properantium nequeat vota terrere?
3.
Aut forte incumbente austro remigiisque iuvantibus meatus navium echinais
morsus inter undas liquidas alligavit: aut Indici maris conchae simili potentia
labiis suis navium dorsa fixerunt: quarum quietus tactus plus dicitur retinere
quam exagitata possunt elementa compellere. stat pigra ratis tumentibus alata
velis et cursum non habet, cui ventus arridet: sine anchoris figitur, sine
rudentibus alligatur et tam parva animalia plus resistunt quam tot auxilia
prosperitatis impellunt. ita cum subiecta unda praecipitet cursum, supra maris
tergum navigium stare constat infixum miroque modo natantia inconcusse
retinentur, dum innumeris motibus unda rapiatur.
4.
Sed ut dicamus aliam piscis naturam, forte nautae praedictarum navium tactu
torpedinis segnissime torpuerunt: a qua tantum infigentum dexterae
praegravantur, ut per hastam, qua fuerit vulnerata, ita manum percutientis
inficiat, quatenus vivae substantiae pars sine sensu aliquo immobilis obstupescat.
credo talia incurrerunt, qui se movere non possunt. sed echinais illis
impedimentosa venalitas est, concharum morsus insatiata cupiditas, torpedo
fraudulenta simulatio. ipsi enim studio pravo faciunt moras, ut occasiones
incurrere videantur adversas. quod magnitudo tua, cui specialiter convenit
cogitare de talibus, celerrima faciat emendatione recorrigi, ne inopia non tam
ab sterilitate temporis quam a neglegentia matre nata esse videatur.
|