1.
Ordinatio nostra per moram non debet impediri, ne, quod salubriter constat esse
dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum. et ideo ante
distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas, ut, cum tempus
exegerit, paratiores ad imperata sufficient. ars enim bellandi, si non
praeluditur, cum fuerit necessaria, non habetur. proinde illustris sublimitas
tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro
nostra iussione arma necessaria procurabit, quia fida rei publicae salus est
defensor armatus. discat miles in otio, quod perficere possit in bello. animos
subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa idoneos praemissa exercitatione
confidunt. gestiunt vituli certamina, quae impleant aetate robusta: catuli in
novellis venationibus ludunt. focos ipsos comprehendere virgultis teneris
inchoamus: ceterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis,
quem fovere contendis. sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad
hoc, quod tendis, idonei nequeunt reperiri. primordia cuncta pavida sunt et
aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necessariis novitas abrogatur.
|