Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XLI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLI. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.

1. Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre iudicia et admittendos reverendo coetui examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum numero volumus augeri civium, sed ornari maxime luce meritorum. recipiat alius ordo forte mediocres: senatus respuit eximie non probatos. quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus quam de vena nobilium, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio. illustris Fausti, decernat attribui, quae circa referendos curiae priscus ordo dictavit. hoc enim praecipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate iudicii, quando gloria maior est dignitatis spectare sententiam procerum post regale iudicium. ornatus enim ipsorum est, si, quae solent illi deligere, nos iubemus et si, quod ab illis cottidie petitur, nos magnopere postulemur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License