1.
Remunaratio meritorum iustum dominantis prodit imperium, apud quem perire
nescit, quod quempiam laborasse contigerit. nam si inopinata tribuimus,
quemadmodum negare possumus quae debemus? in tutum apud nos reponit omnis devotio
quod meretur et duplicem fructum metit, qui nobis se in aliquo paruisse
cognoscit.
2.
Olim quidem a nobis quod esset dignitate pretiosius habere meruisti, ut regio
lateri dignus adhaereres. differri te pertulit noster affectus: apud amantem
provectus tui causam tardius impetrasti, ut post sacrae amicitiae genium ad
honores ornatior pervenires. cuncta siquidem, unde famam captat humanitas, in
te congeniata sederunt, patria, genus, instituta praeclara. quorum si unum
nobilitatem complet, in te collecta plus facient, qui non minus genitalis soli
fortuna resplendes quam gloria stemmatis et virtutis ornaris.
3.
Hinc est quod nunc te per indictionem feliciter tertiam ad praefecturae urbanae
culmen erigimus, tribuentes tibi in ea civitate fasces, ubi perpetui sunt
honores. quod nos, qui munera nostra verecundius aestimamus, certe fatebimur,
multum te meruisse de nostro iudicio, ut illi coetui praesidere possis, quem
reverendum humano generi esse cognoscis.
4.
Numquid hoc est palatia regere et domos proprias ordinare? plerumque honor ex
commendatis adquiritur nec tale est cellam vinariam tuendam suscipere, quale pretiosa
diademata custodire. illa, quae potiora credimus, ad conservandum melioribus
damus et in quibus sustinere damna non patimur, fidelioribus profecto mentibus
applicamus. Roma si habet parem,
aestima nos et aliis similia credidisse: si vero singulare bonum est, iudicem
te praecipuae rei facimus, quam augere semper optamus.
|