1.
Scitis, patres conscripti, vestrum esse genium culmina dignitatum: scitis vobis
proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. quicquid enim ab
unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. quid enim de vobis aestimemus,
agnoscitis, quando viris longo labore compertis hoc certe in praemium damus, ut
vestri corporis mereantur esse participes.
2.
Hic est enim vir, qui genitalis soli relicta dulcedine nobis maluit inhaerere,
et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam. superans
gratiae magnitudine vim naturae, qui principe Zenone non tam benivolo quam
affine gaudebat. et quid illa re publica gratia non potuit obtinere parentis,
quae sic facillime favet extraneis? sed haec omnia nimius despexit affectus, ut
nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere videamur in unius
gratia tot desiderabilia fuisse contempta.
3.
Qui super hanc eximiam fidem solacia nobis suae confabulationis adiecit, ut
asperas non numquam rei publicae curas, quas emergentium rerum necessitate
suscipimus, sermonis suavitate deliniret. blandus alloquio, supplicantium
fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. qui tanta se animi
puritate clarificavit, ut cum apud nos mereretur aulicas dignitates,
spectaculorum ordinationem laetissimam sibi militiam vindicaret, quatenus sub
specie voluptatis libere videretur velle servire, a laboribus quidem temperans,
sed in nulla se nobis parte dissocians.
4.
Regalem quin etiam mensam conviva geniatus ornavit, ibi se nobis studens
iungere, ubi nos certum est posse gaudere. sed quid ultra de eius moribus est
dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit, quod amorem nostrum iugiter
habere promeruit? non est maius meritum quam gratiam invenisse regnantum: nam
quibus fas est de cunctis optimos quaerere, videntur semper meritos elegisse.
5.
Atque ideo labores eius remuneratione pensantes Artemidoro illustri viro
urbanae praefecturae fasces indulsimus. huic ergo, patres conscripti, tot ac
talibus meritis praelucenti favete linguis, favete collegiis. erit quoque
vestrae benivolentiae laus, ut, cum dignis caritatem impenditis, ad exemplum
ceteros incitetis.
|