Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XLIV. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIV. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

1. Caritatem vestri praecipuam nos habere ex ipsa cura potestis agnoscere, pro quibus ita videmur esse solliciti, ut nihil ammonitionis patiamur omitti. cautela siquidem prodit affectum et quae studiosius diligimus, maiori gratia custodimus.

2. Hinc est quod viro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos, ut, quia quorundam illicitis seditionibus civilitas turbabatur, haberent et innoxii purissimum testem et errantes iustissimum paterentur ultorem. quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere.

3. Quocirca talia nos praefato viro delegasse noveritis, ut, si quispiam incivilis extiterit, districtionem ilico nostrae iussionis incurrat. et quamquam praefecturae urbanae hanc potestatem dederint leges, nos tamen specialiter delegavimus, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas.

4. Audebit ergo seditiosos et a disciplina publica deviantes nostra auctoritate percellere. quiescat concertantium fervor animorum. bona pacis, quae deo propitio nostro labore meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? numquam maiori damno periclitati sunt mores, quam cum gravitas Romana culpatur. reparet itaque honesta civitas moderationem suam. pudor est degenerasse prioribus, eo praesertim tempore, cum talem principem cognoscitis vos habere, qui praemia bene meritis, ultionem tribuat inquietis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License