1.
Spernenda non sunt quae a vicinis regibus praesumptionis gratia postulantur,
dum plerumque res parvae plus praevalent praestare quam magnae possunt optinere
divitiae. frequenter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suavitatis
imponunt. sit ergo pro re publica et cum ludere videmur. nam ideo voluptuosa
quaerimus, ut per ipsa seria compleamus.
2.
Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulavit, ut horologium, quod
aquis sub modulo fluentibus temperatur et quod solis immensi comprehensa
illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus:
quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis cottidianum, illis
videatur esse miraculum. merito siquidem respicere cupiunt, quod legatorum
suorum relationibus obstupescunt.
3.
Hoc te multa eruditione saginatum ita nosse didicimus, ut artes, quas exercent
vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. sic enim
Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti
togam, ut Graecorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. didicisti enim, qua
profunditate cum suis partibus speculativa cogitetur, qua ratione activa cum
sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidae
mundo fecerant singulare.
4.
Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemaeus astronomus leguntur
Itali: Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausonii: Plato
theologus, Aristoteles logicus Quirinali voce disceptant: mechanicum etiam
Archimedem Latialem Siculis reddidisti. et quascumque disciplinas vel artes
facunda Graecia per singulos viros edidit, te uno auctore patrio sermone Roma
suscepit. quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguae
proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum praeferre, si utrumque
didicissent.
5.
Tu artem praedictam ex disciplinis nobilibus notam per quadrifarias mathesis
ianuas introisti. tu illam in naturae penetralibus considentem, auctorum libris
invitantibus, cordis lumine cognovisti, cui ardua nosse usus, miracula
monstrare propositum est. molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse
miroque modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet et oculis
visionem. facit aquas ex imo surgentes praecipites cadere, ignem ponderibus
currere, organa extraneis vocibus insonare, et peregrinis flatibus calamos
complet, ut minuta possint arte cantare.
6.
Videmus per eam defensiones iam nutantium civitatum subito tali firmitate
consurgere, ut machinamentorum auxiliis superior reddatur, qui desperatus
viribus invenitur. madentes fabricae in aqua marina siccantur: dura cum
fuerint, ingeniosa dispositione solvuntur. metalla mugiunt, Diomedes in aere
gravius bucinat, aeneus anguis insibilat, aves simulatae fritinniunt et quae
vocem propriam nesciunt habere, dulcedinem probantur emittere cantilenae.
7.
Parva de illa referimus, cui caelum imitari fas est. haec fecit secundum solem
in Archimedis sphaera decurrere: haec alterum zodiacum circulum humano consilio
fabricavit: haec lunam defectu suo reparabilem artis illuminatione monstravit
parvamque machinam gravidam mundo, caelum gestabile, compendium rerum, speculum
naturae ad speciem aetheris indeprehensibili mobilitate volutavit. sic astra,
quorum licet cursum sciamus, fallentibus tamen oculis prodire non cernimus:
stans quidam in illis transitus est et quae velociter currere vera ratione
cognoscis, se movere non respicis.
8.
Quale est hoc homini etiam facere, quod vel intellexisse potest esse mirabile?
quare cum vos ornet talium rerum praedicanda notitia, horologia nobis publicis
expensis sine vestro dispendio destinate. primum sit, ubi stilus diei index per
umbram exiguam horas consuevit ostendere. radius itaque immobilis et parvus,
peragens quod tam miranda solis magnitudo discurrit, et fugam solis aequiperat,
quod motum semper ignorat.
9.
Inviderent talibus, si astra sentirent, et meatum suum fortasse deflecterent,
ne tali ludibrio subiacerent. ubi est illud horarum de lumine venientium
singulare miraculum, si has et umbra demonstrat? ubi praedicabilis indefecta
rotatio, si hoc et metalla peragunt, quae situ perpetuo continentur? o artis
inaestimabilis virtus, quae dum se dicit ludere, naturae praevalet secreta
vulgare!
10.
Secundum sit, ubi praeter solis radios hora dinoscitur, noctes in partes
dividens: quod ut nihil deberet astris, rationem caeli ad aquarum potius
fluenta convertit, quarum motibus ostendit, quod caelo volvitur et audaci
praesumptione concepta ars elementia confert, quod originis condicio denegavit.
universae disciplinae, cunctus prudentium labor naturae potentiam, ut tantum
possint, nosse perquirunt: mechanisma solum est, quod illam ex contrariis
appetit imitari et, si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur velle
superare. haec enim fecisse dinoscitur Daedalum volare: haec ferreum Cupidinem
in Dianae templo sine aliqua illigatione pendere: haec hodie facit muta
cantare, insensata vivere, immobilia moveri.
11.
Mechanicus, si fas est dicere, paene socius est naturae, occulta reserans,
manifesta convertens, miraculis ludens, ita pulchre simulans, ut quod
compositum non ambigitur, veritas aestimetur. haec quia te studiosius legisse
cognovimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te
notum in illa mundi parte facias, ubi aliter pervenire non poteras.
12.
Agnoscant per te exterae gentes tales nos habere nobiles, quales leguntur
auctores. quotiens non sunt credituri quae viderint? quotiens hanc veritatem
lusoria somnia putabunt? et quando fuerint ab stupore conversi, non audebunt se
aequales nobis dicere, apud quos sciunt sapientes talia cogitasse.
|