1.
Amplectenda sunt munera quae probantur omnimodis expetita: quando non est
abiectum, quod potest explere desiderium. nam per quaslibet pretiosas res ad
illud tantum tenditur, ut cupientis animus expleatur. quapropter salutantes
gratia consueta per harum portitores illum et illum oblectamenta prudentiae
vestrae, horologia cum suis dispositoribus credidimus destinanda: unum, in quo
humana sollertia videtur colligi, quod totius caeli noscitur spatia pervagari:
aliud, ubi solis meatus sine sole cognoscitur et aquis guttantibus horarum
spatia terminantur.
2.
Habetote in vestra patria, quod aliquando vidistis in civitate Romana. dignum
est, ut bonis nostris vestra gratia perfruatur, quae nobis etiam affinitate
coniungitur. discat sub vobis Burgundia res subtilissimas inspicere et
antiquorum inventa laudare: per vos propositum gentile deponit et dum
prudentiam regis sui respicit, iure facta sapientium concupiscit. distinguat
spatia diei actibus suis, horarum aptissime momenta constituat.
3.
Ordo vitae confusus agitur, si talis discretio sub veritate nescitur. beluarum
quippe ritus est ex ventris esurie horas sentire et non habere certum, quod
constat humanis usibus contributum.
|