1.
Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae,
terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum
et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat
annus auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faveatque
reliquae parti fortuna principii.
2.
Quid enim vobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua
Roma recolligat et in venerandi nominis coetu senatum numeret Gallicanum?
agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam
nobilitatis eius flore vestivit. novit inter reliquos fasces viros inde sumere
consulares. qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum originarius est
honorum. nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis
hinc prodidit meritum, quod ad patriam visus est festinare virtutum. bonum
iudicium est secuta prosperitas: crevit cum libertate provectibus: nec passi
sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei publicae meruit pervenire.
3.
Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus
lubricam frenavit aetatem et, quod rarum continentiae bonum est, patre privatus
gravitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subiugavit,
vitiorum blanda contempsit, superbiae vana calcavit. ita superatis excessibus
ante dare visus est de moribus consulatum.
4.
Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat,
curules infulas praestitimus candidato, ut virtutum desideria possimus
provocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius
habet. atque ideo vos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis
gratia delectari, iungite favorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus
est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri.
|