1. Amamus beneficia
nostra geminare nec semel praestat largitas collata fastidium, magisque nos
provocant ad frequens praemium qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt.
novis enim iudicium impenditur, favor autem placitis exhibetur. decorum est
namque principis arbitria non haerere, quia commendantur priora posterioribus
donis et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. pridem tibi
honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum: ut et anteriora
merito contulisse videamur et in sequentibus constantiam tenere nostra
benignitas aestimetur.
2. Non enim relinqui
inglorios patimur, qui generis claritate praedicantur. currat quin immo honorum
gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna proficiat. nam
quis desperet augmentum, ubi est in amore donum et praestare propositum? huius experimenta
clementiae te retines approbasse, cum soli genitalis fortuna derelicta velut
quodam postliminio in antiquam patriam commeasses. excepit te noster affectus,
implevit beneficiis macus fecitque esse votum, quod nostrum expetisses
imperium. sic enim decebat crescere, qui meliora visus est elegisse. mutatur
enim fortuna cum dominis: et in laude regnantis proficit, quod subiectus
adquirit.
3. At tu parem te huic
indulgentiae praestitisti. illustri enim honore ditatus tanta te maturitate
tractabas, ut annos leves patereris esse sub pondere, quem non potuit in prima
aetate vincere fortissima vis naturae. paterna enim substantia locupletatus,
quae semper novos extollit heredes, conservasti divitias, cum ad eas praeter
laboris studia pervenisses. solet enim facile labi, quod sine difficultatibus
potuit inveniri.
4. Auxisti patrimonium
vivacitatis instantia. nam quod signum magis bonae dispensationis quaeratur,
ubi testis est consulatus? in tanta facultate meruisti, ad quod vix eversis
patrimoniis pervenitur. privata parcitas liberalitates publicas enutrivit.
transisti gloriam patris dispositione laudabili: et quod ille assumere non
valuit, de eius opibus effecisti. celsos currus nisi confidentia magna non
appetit, dum generosi est animi optare quod summum est.
5. Audentes facit
homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipit natura
prodire. rediit per te Transalpinae familiae consulatus et arentes laurus
viridi germine renovasti. sacram urbem tuis votis aspice candidatam. tende
igitur ad laudum celsa vestigium, ut priores tuos, quos honore reparas, virtute
transcendas. sume itaque per indictionem quartam consulatus insignia dignumque
te tantorum desideriis praesenti comproba largitate.
6. Hic profecto locus
est, ubi praeconium meretur effusio, et virtutis genus est propriam substantiam
non amare, ubi tantum opinionis adquiritur, quantum facultatibus abrogatur.
respice te supra omnium umeros atque ora volitare talemque te praebe, ut dignus
genere, dignus urbe, dignus nostro iudicio, dignus trabeis aestimeris.
|