1.
Gaudete, patres conscripti, redisse vobis stipendia dignitatum: gaudete
provincias longa aetate desuetas viros vobis pendere consulares et de tali
auspicio maiora promittite. solent initia portendere meliora, dum a parvis
inchoant, quae in sequentibus magna se ammiratione sublimant.
2.
Iacebat nobilis origo sub Gallicano iustitio et honoribus suis privata
peregrinabatur in patria. tandem pressos divina levaverunt: Romam recepere cum
gloria et avorum antiquas laurus ab honorata curiae silva legerunt. nam quis
possit negare generi munus, cuius habetis velut in arce depositum? in ore
quippe rumoris est quondam Felicis adhuc vivere consulatum: quia bona norunt
durare post hominem et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur.
3.
Cuius ut antiquam prosapiem, satiati veterum copia, transeamus, est adhuc in
oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita
praeluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum.
litterarum quippe studiis dedicatus perpetuam doctissimis disciplinis
mancipavit aetatem. non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus toto
Aonii se fonte satiavit.
4.
Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, verborem novellus
sator aequiperaverat prorsus meritis quos lectitarat auctoros. commendavit
etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari
aura superbiae, quae levibus flabris exponitur, quia virtutum radicibus non
tenetur. fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo vitiis alios
formaret exemplis. rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus
Cecropii dogmatis Attico se melle saginavit. digna plane scientia, in qua mens
honestissima conquiescat, quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui
accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum sola,
cui labilis fortuna non imperat. cetera de illo meminisse vos sufficit, quando
bona explicare tanti viri non vacat occupatis.
5.
Nunc ad candidatum ora convertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis
esse vestigium, nec tantum pater imaginem dedisse corporis quam signa iudicetur
transfudisse virtutis. vixit enim inter vos, ut scitis, non consuetudine
peregrina, sed gravitate Romana. ab ipsis quippe primordiis honoribus
aggregatus pueritiam suam, quod est certissimae probitatis indicium,
gloriosissimis viris aemula semper gravitate sociavit, ut post domesticae
virtutis exempla sumeret de publica auctoritate constantiam. et quamquam omnium
gratiam indiscreta fuerit electione sectatus quia de magnis raro eligi potest,
tamen patricii Paulini se ornavit affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae
signum, quod ad virum visus est festinare praecipuum.
6.
Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum
callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse quem diligit.
huic igitur, patres conscripti, avitis bonis cum suis meritis relucenti vestrae
gratiae praestate fulgorem. non impar ad curialium insignia venit, qui de
speciosa stirpe descendit.
7.
Legit enim frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo
praecipua contemneret aut probata virtus inhonora cessaret. impleatur ergo
nobilis curia provincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque videtur esse
praecipuum. ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diversitate
componit, nec desiderium caperet, si novitatis gratiam non haberet. favete
ergo, patres conscripti, augmento vestro, nostro iudicio. nam si candidatus ornabitur,
iam vobis proficit quod meretur.
|