Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

1. Deliberationis nostrae consilium virorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus.

2. Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praevidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License