Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • IX. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

1. Inclinari precibus nostra novit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant.

2. Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamvis histrio honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari. et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License