Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX.

1. Propositum regale est gravatis per iniuriam subvenire, ut coercitio pravi iustitiam faciat plus amari. nec dissimulari potest salva communione qua vivitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reverenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur.

2. Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab universis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo vitiata dereliquit, omni contractu, qui levitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum valeant compendia vindicare. nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi valeant vindicare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License