1. Inter cetera humani
generis pondera coniugalis affectus curam sibi praecipuam vindicavit: non
inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis adquiritur.
omne facinus auctores solos insequitur: error matris transit ad filios et novo
infelicitatis eventu fit dedecus proprium scelus alienum. ideo enim iura vel
divina vel publica nexum coniugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut
crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in reverentiam non habere.
2. Basilius siquidem
vir spectabilis datis precibus intimavit Agapitam coniugem suam de propriis
penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus
ad mutabilitatis vitia patet: quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis
suae petitione firmavit: adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta
refugisset, ignorante marito magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione
postposita contulisse. unde nunc resipiens deplorat ingestam sibimet
gravissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans, quippe ut pauper diviti,
casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens.
3. Nunc abicite lucra,
quae honestam non videntur commendare personam, quia illud vos potius decet
adquirere, quod et famam vestram possit augere. hinc etiam prius praecepta
dederamus et nunc iterata iussione repetimus, ut supra scriptam rem sine aliqua
dubitatione reddatis. alienatio enim rerum solidum desiderat habere iudicium,
et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. quid enim
facere potuit probum, quae nullis culpis extantibus reliquit maritum?
|