1.
Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae versatur
in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia, gravem
subeant in reddendo iacturam. quod nostri temporis manifestum est non decere
iustitiam, ut alterius despectus alterum gravet et reatus sit innoxiis de
contemptibus alienis. Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit
administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis
Venantio postulanti fideiussionis se vinculo tradidisse. quo sponsionem suam
praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere supplicem memoratus
solidorum numerus oneravit.
2.
Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat invidia,
notum solummodo querelis assiduis, in praesenti negotio decernimus conveniri,
ut legaliter convictus ea, quae promisisse suggeritur, sine aliqua mora
tergiversationis adimpleat, quia melius semper legum pondere pressa curatur
audacia et, dum metus talibus imponitur, peccandi licentia non praebetur.
|