1.
Quis possit accusare iam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia?
neglegitur levis reatus, cum tragoedia criminis nagna tonuerit, nec aliquis
nititur quod parum est vindicare, si delicta summa respiciantur evadere.
inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit: iratum plerumque poteris
invenire collegam: inoboedientem vero filium declinare poenas non permittit
humanitas.
2.
Ubi est illa naturae vis, quae amplexu copulae destinatur ad posteros? ferarum
catuli sequuntur parentes: a cespite suo virgulta non discrepant: propago vitis
propriae servit origini: et discrepat homo a suo fusus initio? quid dicamus
illa beneficia, quae vel extraneam possint obligare personam? nutriuntur a
parvulis, ipsis laboratur, ipsis divitiae conquiruntur: et cum sibi unusquisque
credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc quaeritur, pro altera
potius aetate peccatur. pro dolor! non merebimur eorum affectum, pro quibus
subire non recusamus exitium? Maria ipsa saevis tempestatibus excitata
genitoris cura non refugit, ut peregrinis mercibus adquirat quod propriae
suboli derelinquat.
3.
Aves ipsae, quarum vita semper in escis est, naturam suam extranea sorde non
maculant. ciconia, redeuntis anni iugiter nuntiatrix, eiciens tristitiam
hiemis, laetitiam verni temporis introducens, magnum pietatis tradit exemplum.
nam cum parentes eorum pennas senio coquente laxaverint nec ad proprios cibos
quaerendos idonei potuerint inveniri, plumis suis genitorum frigida membra
refoventes escis corpora lassa reficiunt: et donec in pristinum vigorem ales
grandaeva redierit, pia vicissitudine iuvenes reddunt, quod a parentibus
parvuli susceperunt. et ideo non immerito longa vita servantur, qui pietatis
officia non relinquunt.
4.
Perdicibus etiam mos est ova perdita per alterius matris damna sarcire, ut
adoptione alienae subolis incommoda suae reparent orbitatis: sed mox ut nati
fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice: qui ut
fuerint materna voce commoniti, ovorum suorum potius genetricem petunt, quamvis
ab aliis furtivis fetibus educentur.
5.
Quid ergo homines facere debebunt, quando hanc pietatem et in avibus inesse
cognoscunt? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus nomen foedat
Romanum, ad vestrum facite venire iudicium: et si eum patri suo Martino manus
iniecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem: quia ideo elegimus
mores vestros, quia crudelibus parcere non potestis, quando genus pietatis est
in illos distringere, qui contra naturae ordinem sceleratis se docentur
actionibus miscuisse.
|