1.
Providentiae nostrae ratio est in tenera aetate merita futura tractare et ex
parentum virtutibus prolis iudicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem
ab exordio trahunt, dum origo nescit deficere, quae consuevit radicitus
pullulare. fertur etiam cursu perenni fontium vena vitalis et hanc condicionem
sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini, nisi per
accidentia fuerit fortasse vitiatus, nesciat rivulis abnegari.
2.
Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitivae domesticorum
vacantis honore provehimus, ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate.
quis enim in te quamvis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris
recolat officiosos labores? qui prudentiae ratione flammatus sic fuit ad
repentina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus.
3.
Praefecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod vel solum
fuisset expedire laudabile, iuncta exercitus nostri cura disposuit, ut nec
provinciis ordinatio deesset nec exercitui se provida sollicitudo subtraheret.
superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia: traxit mores barbaros ad
quietem: in votum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus
satisfaceret, ne dantes locum querimoniis invenirent. verum ut de plurimis
pauca sufficiant, probavit de se tanta, ut eligeretur eius inexplorata
posteritas.
4.
Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus
est, nec tuorum indiges suffragia meritorum. litterarum siquidem studia, quae
cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris,
addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. incumbe ergo talibus
studiis, ama quae in te remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis
provectibus tendas. tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus
imminere cognoscis.
|